ssiae asseritur. Dein de Iared natus est Enoch, qui ambulavit
cum Deo: sed disparuit, quia abstulit eum Deus. Tertio ab
hinc tractu venit Noe, in consolationem omnium publicam,
illam auditu receptam salutem recta fide sperantium: qui
5
iustus et perfectus in generationibus suis, recepit in mandatis
ut faceret arcam de lignis, in qua salvaret mundum. ubi Noe
in lignum sperasse, sicut Iob dicens, Quia est ad lignum spes.
certioresque factos concludimus, quod in ligno vita homini
fuisset promissa. Erant autem filii Noe, Sem, Ham, Iaphet:
10
ex quibus futuro Dei servo Sem, in quo salutem prae caeteris
sperabat, ita benedixit: Benedictus mrp Sem: notum faciens,
quod futurus erat Sem servus Dei, u t scribit Rabi Moses
Gerundinensis. Hinc desiderium pii patris fuisse dicimus,
ut fieret Sem originalis peccati redemptor: cuius tempus cum
15
non advenisset, Iophiel Sem annuntiavit. Quo fit, ut cogi­
tationes suspensae fuerint, usque in annos Abraham: cui
peculiaris angelus et familiaris Zedkiel eandem revelationem,
quam Adae protoplasmati Raziel, tradidit. ac genito Isaac,
de quo cum ei iussisset Deus, ut unigenitum tolleret, quem
20
diligebat, Isaac: et eum in excelso Moriae quodam monte
super ligno immolaret, incredibili gaudio et laetitia exultavit,
divinae promissionis memor, qua pollicebatur ei Deus his
verbis: Statuam (inquit) pactum meum inter me et te: et in­
ter semen tuum post te, in generationibus suis foedere
25
sempiterno, ut sim Deus tuus, et seminis tui post te, atque in
te benedicentur universae cognationes terrae. Unde, nisi
Isaac recepisset a patre suo, traditam humanae salutis reve­
lationem, non tanta benevolentia se obtulisset morti. qui ne
seipsum forte salvatorem illum crederet, per angelum Ra-
30
phaelem vox ipsa Dei super Isaac coelitus delapsa est:
Benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Ex quo Esau
et Iacob geniti: atque hic ab angelo Peliel edoctus, in aliud
saeculum divina revelatione reiecit, dicens: Congregamini,
et annuntiabo vobis quid continget in postremo dierum: Non
232
Epistemon
1...,91,92,93,94,95,96,97,98,99,100 102,103,104,105,106,107,108,109,110,111,...143