facti sunt spiritus sancti: gustaverunt autem nihilominus
bonum Dei verbum, virtutesque saeculi venturi, et prolapsi
sunt: rursus renovari ad poenitentiam. Quam quidem quae­
stionem quam Eulogus abunde tractet, nunc praetereo: ac
5
hortor summopere, ne iam illuminatus labaris. quod fiet,
cum primum verum sensum Scripturae inique et perperam
scrutari perrexeris. tum enim, iuxta Ezech.[iel] 33. iustus a
iusticia recedes, faciesque iniquitates, et morieris in eis.
Quoniam, u t Ioan.[nes] 2. epist.[ola] inquit, Omnis qui
10
recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non ha­
bet, sine quo nu lla veri op e ra tio consistere po test.
Quapropter cavendi sunt, mi Philomuse, fastus, pompa, et
inanes actiones, p raeter institu tum Christi: quae cum
p rim um irrep se ru n t in ecclesiam Dei, in sip ien tia et
15
obstinatio subsecuta est, iuxta Apostolum ad Rom.[anos] 1.
Obscuratum est, enim insipiens cor eorum. dicentes enim
se esse sapientes, stulti facti sunt, non probaverunt siquidem
Deum habere in notitia: ideo tradidit illos Deus in reprobum
sensum, ut faciant ea quae non conveniunt, repletos omni
20
iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos
inv id ia, hom icid io , con ten tion e , dolo, m align itate:
susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosos,
superbos, elatos, inventores malorum, parentibus non
obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, ab-
25
sque foedere, sine misercordia. Qui cum iustitiam Dei non
cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt,
digni sunt morte: non solum qui ea faciunt, sed etiam qui
consentiunt facientibus.
Talia autem, o Philomuse, nec nominentur inter nos,
30
con ten to s sola et ve ra do c trin a Christi, qua sola
consequimur vitam aeternam, et in coelestium recipimur
consortium, reddimurque cives et domestici Dei: fugientes,
ve lu t Sireneos scopulos, doctrinam Pharisaeo rum et
260
Epistemon
1...,105,106,107,108,109,110,111,112,113,114 116,117,118,119,120,121,122,123,124,125,...143