traduce, a quo purgat baptismus, et in originali decedentium
status decernitur poenalis: quoniam origo mali est natura
bona. (de hac materia Eulogus p lu ra continet.) Hinc
multiplex peccatum Deus mutuo, scilicet unum per aliud,
5
iuste punit, ipse enim est auctor omnium bonorum, quod
ex fine bono manifestum est: perinde ac ex fine malo
iudicatur omnis actus exterior, inordinatus, malus, licet non
idem de bono. Quare infidelium non est in omni actu
peccatum. Peccant enim homines voluntate et operatione,
10
tanquam uno peccato, ex quibus spiritus blasphemiae
sceleratissiumum peccati genus est. hacque potentia, vel alia
peccandi, utitur homo quam habet a se, vel a diabolo. Tertia
pars Theologiae in his continetur. Cum advenisset tempus
plenitudinis gratiae, assumpsit filius (non pater, nec spiritus
15
sanctus) totam humanitatem, carnem et animam in matre
purgata omnino in sua conceptione, de spiritu sancto, non
humanam personam, sed humanam naturam, factus Deus
homo, una persona in duabus naturis: cuius caro adoranda
pari cultu cum verbo est, non tamen nuda: qui secundum,
20
quod homo est, nec persona, nec aliquid est, in quantum
deinde Christus non simpliciter creatus, nec possibilis
peccare: qui plenus gratia et sapientia, u t caput, in quo
omnium habitualis fuit scientia, in eo quoque poenales
defectus, secundum animam et corpus conven ien tes
25
fuerunt: imo secundum eos et mortalis extitit76, (hinc est
quod non pro se, sed sua sensualitate oraverit) per quam
nobis meruit redemptionem a diabolo, a peccato, a poena,
et regni reserationem, sibi autem impassibilitatis atque
immortalitatis gloriam: per hanc inquam alligavit sathanam,
30
vicitque, nos liberando, non potentia, sed iustitia. Mortuus
vero est Christus per separationem duntaxat animae a carne,
et non animae a deitate. unde potest aliquo modo excusari
76K: mortales
256
Epistemon
1...,103,104,105,106,107,108,109,110,111,112 114,115,116,117,118,119,120,121,122,123,...143