etiam agricolae, gubernatores, medici, physici, ventos,
imbres, aestus, pestilentia, terraemotusque praenoscant.
PHIL. Ego quoque eandem Epilogi rationem olim legi apud
Papponem, unde et Politianus desumpsit. Si itaque placet
5
adhuc indiscussam quandam particulam paucis audire, cum
videam te quasi pertaesum, dicam ego: tu vero adverte, si
bene sentiam, necne. Vidi Platonem in Timaeo de eadem
materia, forma, et qualitatum concretione, ac de confuso illo
elementorum in materia ordine: et Aristotelem, qui ipsa ab
10
aeterno seiuncta et distincta esse docet. et memini me
legisse, ignem sub lunari globo nullum esse, sed aerem
ignitum, ow eoti pup,
a l l a
a^p puproShj- hunc esse se­
cundum naturam figura pyramidalem: sicut quoad situm
rotundum , aerem octedrae figurae, aquam icosedrae, et
15
terram quadratam. Haec sunt quidem initia, sed corporum
concretorum tantum, contra Anaximenem et Thaletem: et
quatenus virtute, ac non reipsa insunt corporibus: quorum
qua lita te s om n ino inco rpo reae , et n ih il a liud quam
accidentia quaedam naturalia esse dicuntur. Quapropter
20
secundum Albertum, ignis p rop rietas est consumere,
incinerare, ac in similitudinem suam sibi appropinquantia
connectere. Motum facit de centro ad circumferentiam: ardet
et lucet in materia aliena, sed non in sua sphaera. Inferiora
reducit ad superiora, quia resolvit terrea in aquosa, aquosa
25
in aerea, aerea in se. Mollificat dura, et indurat mollia:
subtiliat, ut patet in resolutione glaciei: et condensat lutum.
depurat, ut in auro: et corrumpit, sicut ea quae consumit:
frigefacit per accidens, ut patet in aceto. Est et penetrativus,
communicativus et divisivus. Item, in sphaera sua non
30
relucet, quia compactus non est: nullum enim corpus
Svdfavov lucet, sed potius est illuminabile. Si autem ignis
in sphaera sua compactus esset, eclipsaret omnes stellas,
quae supra illum sunt. Lucet vero hic apud nos propter
materiam coadunatam, in qua est. Et hoc patet, quia can-
132
Epistemon
1...,41,42,43,44,45,46,47,48,49,50 52,53,54,55,56,57,58,59,60,61,...143