Postremo ab apparentia expressae formae in subiecto,
tollere motum ab essentia divina, plane impium est: si­
quidem oppositum in Deo imposibile, ex superioribus ma­
nifeste apparet. Hoc itaque est primum annexum principiis,
5
et prima proprietas entis mobilis intrinseca, quam infinitum
comitatur. Quod venan tu r et Aristoteles et Plato certis
quibusdam rationibus: ille ex magnitudinis coniunctae
divisione, ex temporis continua successione, ex perpetua
rerum generatione, a finiti contraria natura, ex humanae
10
mentis intelligentia: hic in Philaebo, sub Socratis persona,
ex collatione magni et parvi, quae infinita esse dixit, quatenus
in his definitum sit nihil, talem excessum et defectum partem
num eri appellans, in quo pari nempe sub aenigmate
quodam, infinitum esse retulit, quia dualitas infinita sit
15
additione perpetua facta, vel subtractione, cui infinitum dici
magnum vel parvum: aut dualitatem nihil aliud esse, quam
si continui divisione in partes aequales facta, inveniri posse
ind e fin itum dicat. Q u em adm odum ergo ille in sola
magnitudine infinitum ponit, in sensibilibus potestate
20
quadam: ita hic prorsus eodem modo sentit, et ab eo illud
alterum seiungit, quod actu esse in ente illo immobili, sive
idea, in Parmenide dixit: quod et Aristoteles sentit, cum
primum illum motorem aeternum ac divinum inducit. PHIL.
Audivi olim Pherecydem Syrum, Pythagorae magistrum,
25
asseren tem , p rim um omnium animos hom inum esse
sempiternos ideoque infinitos. Unde colligo infinitum non
solum sensibilium , verum etiam insensibilium , quod
nuncupatur infinitum essentia et actu, ac propter hoc, in­
finitum sensibilium nullum esse credo: aut si est, destruit
30
illud. EPIST. Non dub ites Philomuse, et Aristotelis et
Platonis sen ten tiam veram esse: item infin itum illud
104
Epistemon
1...,27,28,29,30,31,32,33,34,35,36 38,39,40,41,42,43,44,45,46,47,...143