providentiam prorsus negant? EPIST Idem respondeo, quod
Tullius et Seneca, adversus eos scribentes: item Plotinus et
Alexander. Eamque Alexandri Aphrodisaei autoritate, in
Aristotelis sententiam, duodecimo primae Philosophiae
5
libro, ad lunae globum dumtaxat pertingere, non inepte
dicere poterimus. nec ideo pugnabit cum religione. nam
eodem modo haec est intelligenda difficultas, quo superius
declarata est lis, et composita, inter Aristotelem et Platonem,
de ideis. PHIL Intellexi sufficienter. sed perge ad alias causas,
10
quas per accidens appellant. EPIST. Restant Plutarchus et
Lactantius, in libro de Fortuna, ne fortunae quidem, nedum
casus nom en adm itti debere, siquidem a Deo cuncta
curantur: nec quidquam a fortuna evenire, cuius causa
ignoretur, potest. At ideo, mea quidem sententia, Philo-
15
sophorum doctrina haudquamquam est destruenda. Non
video enim, quomodo Platonis, Aristotelis, et aliorum sentenĀ­
tia de fortuna, religionem offendat, quam uterque causam
per accidens esse asserunt, eorum quae praeter institutum a
nobis finem eveniunt: ac in eis tantum ponunt, quae ratione
20
utuntur, ipsam ab irrationabilibus excludentes. et hac ratione
casum distinguunt, quod hic communior eventus, ille vero
minus sit. Manifeste apparet quoque, a Deo nil per accidens
provenire: ergo nec casu, nec fortuna, nec ille simpliciter haec
curat: sic enim oriretur in religione nostra alia controversia,
25
et in nobis non liberum, sed servum potius arbitrium daretur,
pietatis, ac innocentiae mirabiliter acceduntur. Itaque Choros illos et gradus nihil
aliud esse, quam media, per quae ille praepotens, et sempiternus Deus agit,
cuius facta non casu, aut fortuna eveniunt, neque consilio aut opera hominum
geruntur, sed providentia sua, qua afflictis, et violenter oppressis auxilium ferat,
atque homines importunos, et nefarios, perinde ut meretur eorum improbitas
ulciscatur, eaque exempla in suos adversarios edat, ut ceteros omnes a
maleficio facile deterreat.
94
Epistemon
1...,22,23,24,25,26,27,28,29,30,31 33,34,35,36,37,38,39,40,41,42,...143