fieri, quaedam ex fato, quaedam electione, quaedam a
fortuna, quaedam casu: et horum causam esse humanae
rationi occultam, cui et Anaxagoras astipulatur. PHIL. Ut
arbitror, mysteria Orphica abunde tractasti: vellem ut
5
apprehenderes proximum philosophandi genus commune
illud, nempe Platonicum seu Aristotelicum: et quoniam
primae philosophiae libri v iden tu r mihi huic scientiae
Orphicae subalternati, ideo modo Peripatetico, primum
om n ium de sap ien te, et p rop rie ta te con tem p lativae
10
disciplinae dicas. arb itro r enim hic to tam Aristotelis
Metaphysicen sitam esse. EPIST. Adverte igitur, si sapientia
est, quae maxime scibilia, primas causas et principia
contemplatur: tum sapiens potissimum scit omnia, ut
contingit: et qui sapiens non est, fit eo, quod cognitu facilia
15
teneat: necesse est, u t difficilima cognoscat, et scientiam
habeat certissimam, u t circa disciplinam omnem causas
assignare valeat: quam non modo principalissimam, sed et
liberam maxime, ac propter se et sciendi gratia expetere
oportet, in qua omnia considerantur ut sunt. Quo fit, ut
20
expertum, non artificem, certius operari, in quantum est,
artifice non experto: et artificem non expertum certius
cognoscere, et honorabiliorem esse diiudicet. simili modo
sapienti similiorem esse expertum, quam sensum habentem:
architectum, quam manu operarium: et contemplativum
25
activo. Hinc disciplinabilia sunt, quibus aliqua significare
possumus, per quae usui et directioni redduntur aptiora:
atque prudentia, quae futurorum videntur esse provida,
quod sibi con tra fu tu ra no cum en ta incomm odaque
prospiciant. Et haec vestigium habent humanae prudentiae,
30
quae est divinae providentiae imago: sicut illa humanae
sapientiae gerunt speciem, quae divinae itidem sapientiae
est vestigium. Quapropter illa quaeque habent auditum et
memoriam, disciplinabilia: quae sensum et memoriam,
provida vocamus. Quo fit, ut ab homine in hac vita sapientia
78
Epistemon
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...143