inquit: Quemadmodum ante obitum nemo, supremaque
funera debet dici beatus: ita nemo certe miser putandus,
dum hanc vitam vivit: sed qui ultima die, abiecto corpore
vitiis permanserit oneratus, is incipit esse miser: alius
5
quidem transitorie in Elysio campo, cui prope bona sunt,
supera u t convexa revisat: alius terribiliter in Tartaro, cui
sua damna sunt infinita, qui cylindris radiisque rotarum
districtus pendet, ubi sedet aeternumque sedebit infelix, ac
tum demum vere miser est. PHIL. De princip iatis, o
10
Epistemon, disseruisti acute et breviter, dum et quid, et ubi
sint ostendis, quidque in quovis mundo proprie contineatur
a primo ente usque ad ultimum devenisti: tamque clare
paucis rei m agn itud inem complexus es, u t vix etiam
multorum commentariis ita dilucide tradantur. et quod
15
maius est, cum ipsa brevitate soleat vulgus res obscuriores
reddere: hic oppositum video rem nimirum vix clariorem
posse reddi: imo id compendio praestitisti, quod multi tota
sua philosophia praestare non potuerunt. Quid enim aliud
Aristoteles et sui similes investigant, praeterquam huius
20
sensibilis mundi, in quo magnitudines corporum consi­
derantur rationes, et ex motu ad intelligentiarum cognitio­
nem ascensum? ad intellig ib ilem vero m u ndum vel
archetypum nequaquam pervenit, ac mansit in hoc sensibili
Oeconomica, Politica, Ethicaque praecepta cudendo. idem
25
ceteri quoque praestiterunt Peripatetici sapientes. tu vero
brevibus omnia ista, paucis et nudis illis vocibus patefecisti:
ac ultra id, supremum m undum ingressus, felicitatem
conspexisti: et ad Tartara usque descendens, miseriam
enarrasti. Hoc unum tamen adhuc subobscurum remansit,
30
an animarum sit transitus, necne. EPIST. Id ipsemet poteris
advertere, ex duplici loco earundem post obitum. PHIL.
Optime dicis, et ego inde hoc dubium sumpsi. Dicis enim,
alium ex miseris in Elysio campo transitorie futurum, alium
66
Epistemon
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...143