vero terribiliter in tartaros: et plerique transitum animarum
Pythagoram in alia corpora sensisse autumant. EPIST. Ita
distinxit, mi Philomuse, Pythagoras, sap ien tiae fons,
exemplaria et species rerum, u t mutuo transmutari con-
5
fundive nequeant: quonam enim modo humanam essenĀ­
tiam, quae sua est forma, communicaret bruto? ut invidi
carptores, Timon, Cratinus, Hermippus, et alii (quorum non
exigua multitudo est) de Pythagora, suis in libris plurima
mendacia scripserunt: quando et auctore seipso, ne unitas
10
quidem substantiva certi numeri secundum naturam est
unitas alterius. Quare prudentissime ait, unitates in duitate
ipsa, ad eas quae sunt in ternitate ipsa, esse inconiectiles.
Haud igitur sigillum formae humanae, quae est imago Dei,
naturam inferiorem sigillare permittitur: quod Pythagoras
15
recte persensit, ubi in sigillo Dei imaginem non circumferre13
docet. Imago enim Dei, quae est anima hominis, naturas alias
circumcirca nec sigillare, nec formare potest: u t Hermes
Trismegistus, Aegyptiorum doctor, in libro ad Asclepium
inquit. una enim pars simplex est, quam vocamus divinem
20
similitudinis formam, ac paulo inferius duas imagines Dei,
mundum et hominem, statuit. PHIL. Interrumpendus est
sermo, antequam pergas. Animam hominis multi hactenus
concluserunt, de potentia materiae educi: proinde quid
secundum Orphicos sentias, quaeso dicas. EPIST. Non
25
in terrum p is usque adeo meum sermonem: haec enim
materia ad propositum est. Orphici autem magis credendum
esse statuunt, eam infundi ab ipso Deo: et ob id eam ante
corpus esse, non tempore, sed puritate, et naturae dignitate:
quam quidem infusionem, descensum appellant. Quo fit,
30
ut Pythagoras voluerit eorum animam solam, quorum sacra
natura, hoc est ratio, demonstrat singula divinum esse
13 K: imaginem nos circumferre
68
Epistemon
1...,9,10,11,12,13,14,15,16,17,18 20,21,22,23,24,25,26,27,28,29,...143