nationi per communem sensum, sic haec per phantasiam
intellectui offertur: ubi primum simplicium apprehensio
causatur, quam diximus esse causam maioris extremitatis,
alioquin sensus non ratiocinantur, nec pu tandum est
5
apparentia sensuum ratiocinari posse. Quo fit, ut omnis
cognitio penes discursum causetur. PHIL. ingenium sane
miror: haec enim altae considerationis sunt. Sed quoniam
habes singulare Dei donum, ad res arduas et subtiles aptum,
non praeter rationem mihi iucundissimus obtigisti. Dicas
10
nunc, an haec principia sint rerum, an alia. Ego siquidem
apud Orphicos magistros, scientiam principiorum, nullum
esse dep raehend i: quia non sun t prima, cum ex aliis
promanent. Praeterea opifices cognitionum mutuo conde-
pendent. Itaque oro aperias hoc arcanum, quodnam horum
15
primum principium certo nuncupari debeat. EPIST. Satis
acute quaeris Philomuse: adverte igitur. Optime dixisti,
scientiam esse p rinc ip io rum nu llum : quae siquidem
verissime se habet ad mentem. Mens secundum Philopo-
num, principiorum primum erit: et cum principia dicantur
20
res primae, Mens nostra non erit principium sed divina
potius. Quo fit, ut et Hesiodus et prisci omnes Theologi, Deos
statuerint esse prima principia. Hinc est, quod cognitio
creditorum supernaturalium a mente ipsa, et non a ratione
pendet, quae ratiocinando errare potest: cuius terminos ipsas
25
intellectuales et divinas formas statuunt, quod sint omnium
fines. PHIL. Themistius, u t recolo, principium appellat
mentem nostram: terminos vero, ex quibus componuntur
dignitates, maxime subiectum et praedicatum. Oro, mi
Epistemon, dilue hanc controversiam. EPIST. Mens divina
54
Epistemon
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10,11 13,14,15,16,17,18,19,20,21,22,...143