solus potestatem facis, et libertate donas gratissima: qui
m erito M ercu rium , illum A egyp tio rum summ um et
philosophum et sacerdotem et regem, ob id Trismegistum
nuncupatum , aequare videris: Ptolemaeum item, Caium
5
Iulium, et prudentia et contemplatione prae te fers. Taceo de
Hebraeorum sapientibus, Davide et Salomone, cum quibus
facile et continentia et sapientia certare potes. Quamobrem
non immerito te veluti Alexandrum Magnum fata ad
imperium orbis terrarum vocaverunt. Ut enim ille malebat
10
doctrina, quam m agn itud in e im perii excellere: quia
Aristotelis sapientiam ita complectabatur, u t cum privatis
sumptibus explorari naturae animantium non possent,
octingenta ei talenta miserit, hoc est 480 millia coronatorum
ad conducendos venatores, et alendas bestias, quarum natu-
15
rae considerari possent: et quod maius est, saepius dicere
consuevit, se Aristotelem amare non secus ac patrem, ob
s tud io rum et m o rum in teg ritatem : Sic tu gloriosius
existimasti semper, sapientia ipsa cuncta moderari. Cuius
amore percitus, multas Academias alis et plurimorum
20
doctorum virorum integritatem non secus ac tuam ipsius
complecteris. Itaque hoc specimen meae erga te fidei, tuo
paratum nomini, qui semper fuisti virtutis verae custos,
rigidusque satelles, serena fronte u t suscipias, quod tuo
iudicio stetque cadatque, oro.4
25
ENCYCLOPAEDIAE, SEU ORBIS DISCIPLINARUM,
TAM sacrarum quam profanarum , Epistemon, PAULI
Scalichii de Lika, Comitis H unno rum , etc
.5
PHILOMUSUS. Magnum illud ingen ium Parmenidis
aemulatur Empedocles, et Xenophanis carminibus canit
4 Uvodni tekst u K: potpuno je preformuliran, v. Dodani tekstovi II.
5 U K: nedostaje naslov..
42
Epistemon
1,2,3,4,5 7,8,9,10,11,12,13,14,15,16,...143