p rincip iis scirem quoque p robare, in omni re, etiam
artificiali, dari aeternitatem. Sed rogo te, mi Philomuse, ne
id ex me roges: ideo praeveni tuam petitionem. scio enim
te nil indiscussum praetermittere: res etenim tibi non est
5
conven iens, quandoqu idem ad Theologiam nondum
ventum sit. PHIL. Quod si tibi videtur, libenter pareo. At
non dubito, te adhuc quod occurrit dubium, discussurum.
Ante tempora enim Pythagorae, vetustissimus ille Orpheus
in libro Hymnorum ponit tria principia: Iovem, Iunonem,
10
et legem. quid hisce significare voluerit, si licet, dicas. EPIST.
Per Iovem, intelligit principium universorum: primus enim
et po ten tissim u s est D eo rum . Per Iunon em , Iovis
conthoralem omniparentem. inquit enim: Absque te nihil
om n ino vitae n a tu ram agnov it, conven iens qu idem
15
universis, permista supra quam pudice. Per legem, significat
naturae confirmativum, seu distributionem. Haec arcana
symbola nihil diversitatis haben t cum A theniensibus
ambobus, Socrate Sophronisci, Platoni Aristonis: qui pro
motu, sive Peripatetica privatione, sapientius contemplati,
20
agillimum activorum posuerunt Deum, dicentes tria esse
principia, Deum, ideam, et materiam: quod Pythagoras
occulte symbolizavit, arcanis his notis asserendo principia
universorum esse, infinitum, unum, et duo. PHIL. Videris
mihi aliud modo sentire, quam paulo ante, ubi Pythagoram
25
pro tertio principio tetractyn posuisse asserebas. EPIST.
Superius Pythagoras numerum posuit tertium principium,
sub quo et tetractys, et binarius, et ternarius comprehenditur,
et collectivo processu denarius, qui est omnium rerum
receptaculum et productio. Quando igitur tetractyn dicimus
30
principium, id perfecto modo intelligimus. Nam tetractys
primus est numerus par compositus, qui est causa omnis
perfectionis, continens et unum et duo et tria. Quod autem
his tribus principiis occulte symbolizaverit Pythagoras,
Deum, ideam, et materiam: factum est ratione sympathiae,
60
Epistemon
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...143