futura: Heraclides Ponticus, Platonis, Speusippi, Aristotelis,
Pithagoreorumque industria mundum ipsum gubernat. Ego
vero infelix Metrodorum Chium prope triennium audio,
sperans cognitionem altissimarum rerum ex eo adipisci: sed
5
nil minus video. Pergam igitur ad Therapeutas, quod genus
hominum ex Philone olim audivi semper in contemplatione
divinitatis esse occupatum, ordinem habens tendentem ad
felicitatem perfectissimam: cui vitae instituto qui se addicunt,
non ex more, aut rogati id faciunt, sed amore correpti rerum
10
coelestium , et quasi fu ro re d iv ino perciti, donec ad
con temp lationem illam desideratissimam perven ian t.
Itaque eo me conferam, et recta Epistemona inquiram,
quem aiunt nemini addictum, universarum rerum esse
professorem: eum hoc tempore spaciari in horto consuevisse
15
intelexi. videbo, accedam propius, per rimas s$pimenti
considerabo num ibi sit. At est sane, licet me non noscat:
tamen virum huius instituti non arbitror talem esse, ad
quem difficilis sit ad itu s, et qu i pe reg rinos non nisi
benigniter excipiat. Itaque pulsabo. EPISTEMON. Quis nam
20
pulsat, praeter omnem consuetudinem , fores? Profecto
adv en a m ihi esse v id e tu r.6 sed quis es? PHIL. Sum
Philomusus nomine, in schola Orphica educatus. EPIST.
Ingredere, quid cupis? PHIL. Tuam famam in Latio atque
Athenis celebrari summopere scias, quod in universa rerum
25
contemplatione non sis mediocriter versatus. Item hoc
Therapeuticum genus a multis probatur, et a doctissimis
quibusque nostrae scholae summis laudibus extollitur. ideo
veni ad te, si dignum me existimares, qui reciperer in
numerum tuorum collegarum. EPIST. Apud nos non est
30
respectus personarum. omnes recipimus, quibus nostrum
in s titu tum p lacet. At iis p lacere debe t, qu i amore
corripiuntur rerum coelestium. PHIL. Non est alia causa,
6 Umetnuto u K: forte ad institutum nostrum paratus
44
Epistemon
1,2,3,4,5,6 8,9,10,11,12,13,14,15,16,17,...143