habitus: illi vero, per saepe iteratos actus, quibus primum
om n ium necessa ria est Ph ilosoph ica in stitu tio , qua
assuefiant, in his naturalibus, conspectus entium in ipso
intellectu formare, ex sensibilibus insensibilia facere, per
5
abstractionem obiectorum singularia universalia reddere,
tandem universales conceptus operationibus intellectus
accomodare, app raehendendo simplicia, dividendo, et
componendo, atque discurrendo. Quippe per tales iteratos
actus, aptiora redduntur humana ingenia ad res divinas:
10
quia inellectus hac ratione adeo redditur universalis, ut
quasi aequetur divinis. Unde prima principia intellectus,
quae cum ipsomet surgunt, dicuntur receptacula adaequata
divinae sublimitatis. Tum enim non per abstractionem
formatur cognitio, sed per suam ipsiusmet substantiam, et
15
concreatum medium, ad differentiam primi intellectus. Sic
vides, qua ratione Philosophia ipsa maxime requiratur ad
d iv in a rum re rum so lidam cogn itionem . PHIL. Mi
Epistemon, audivi te animo attentissimo, adeoque refectus
sum tua prudentia et sublimium contemplatione, ut vix dici
20
queat. Ostendisti enim brevibus, qua ratione ascendendum
sit ad res altas et arcanas, quas olim occulte admodum
traditas audivi. Edocuisti quoque, Philosophiam esse velut
scalam sapientiae, qua iuvamur ad cognitionem divinorum
mysteriorum consequendam. Licet tamen non videaris
25
dubitare me in hoc genere versatum , sed eorum fere
obliterarum apud me esse textum cognoscas. Ideo ut coepisti
perge te enim intelligo omnia ad unguem et Philosophorum
et Theologorum arcana tenere: te mihi praeterea ducem a
Deo concessum, aperte depraehendo. EPIST. Accedamus
30
itaque primum ad Philosophica, tandem ad Theologica ipsa
deveniemus. Sed antequam id fiat, vellem ex te denuo
cognoscere, quibus nam scientiis operam navasses. PHIL.
Graecorum institutione hactenus potissimum utebar. Vidi
48
Epistemon
1,2,3,4,5,6,7,8 10,11,12,13,14,15,16,17,18,19,...143