est principium identificum cum suo fine: mens vero humana
est principium diversum a suo fine. Unde Philoponus de
scientia loquitur, quae ultra synderesin non descendit: nec
secundum hanc potest nisi verus intellectus, a primo vero
5
descendens.8 Sed Themistius de scientia loquitur, u t est
demonstratio seu habitus quidam conclusionum. Haec ab
inferiori, illa a superiori originem trahit: haec Empiricras,
illa Theoricras considerat, non u t a posteriori, sed u t a pri­
ori. Cum ig itu r Ph iloponu s docet, m en tem divinam
10
principium primum: recte finem illius intelligibiles formas
asserit. nam finis imitatur principii naturam, in quantum
natura correlativorum sinit: intelligibiles formae cum ipsa
mente convertuntur, non quidem simpliciter, nisi non tum
fuerint inesse subiecti: sed in eo cum situantur, datur
15
conversio p e r accidens. Pari m odo m ens no stra , et
demonstratio conclusionum consideratur: nam ipsa mens
consimiles habet sibi demonstrationes. Quemadmodum
enim illa est insensibilis, sic et demonstratio: ut illa verorum,
sic haec quoque: et adeo propinqua, u t supra rationem
20
componatur, mente velut iudice distribuente cuivis termino
quod suum est. PHIL. Rapuisti me Epistemon, in tertium
quasi coelum: nec scio ubi sim, prae nimia ecstasi: quae mihi
quaedam offert haud parvi momenti, dum considero, ad
hoc studium sincere complectendum requiri amplissimas
25
cogitandi et credendi vires: maximeque, ut ait Terentius, fi­
dem et taciturnitatem. Unde Pythagoras omnibus disciplinis
toto orbe haustis, primus Philosophiae creditor, rectissime
primum discipulorum suorum initium posuit, tacere: et
primum contemplativae sapientiae rudimentum, meditari
8 Umetnuto u K: Est enim synderesis ea pars animae, quae vitiis adversatur, et
sese semper immaculatam cupit a vitio conservare, et perpetrata male continuo
arguit.
56
Epistemon
1...,3,4,5,6,7,8,9,10,11,12 14,15,16,17,18,19,20,21,22,23,...143