quaedam apud Persas et Arabes. audivi Parmenidem ,
Em pedoclem , H eraclidem Pon ticum , P latonem ,
Aristotelem, Speusippum , et Pythagoreorum dogmata:
degustavi quoque Eudoxi et Callippi mathematica, vidi
5
quaedam et Ptolemaei sed vereor ut umbra horum saltem
apud me remanserit. Rem ig itu r m ihi profecto longe
gratissimam facturus es, si diligenter ea in memoriam
revocaveris, quae indefesso olim labore et sedulo adeptus
eram. EPIST. Gaudeo te in eo genere operam collocasse: ac
10
priora quidem, quae enumerasti, plurimum sapiunt Orphei
contemplationem: posteriora vero, communem modum
philosophandi concernunt. PHIL. Ita sane est, ut dicis. Sed
Hippocratis quoque atque Galeni principia me degustasse,
non ignores. EPIST. Eo gratius mihi erit. nam minori labore
15
ad calcem perveniemus. Nihil enim aliud institui, prae­
terquam tuo desiderio satisfacere, si qua ratione potero. sed
ad ea veniamus, quae iure prius tractanda sunt. PHIL. Esto,
me siquidem plurimum delectant. Quare, si placet, ordire
ab Orphica contemplatione. EPIST. Placet, acquiescam. Et
20
cum omnis scientia ab ipsis principiis originem trahat,
primum igitur operae pretium est ea nos aggredi. PHIL. Bene
mehercle proponis, sed perge: malo enim te audire, quam
contionari rem quasi semimortuam: ac ubi dubitandi locus
dabitur, non praeteribo, ut rem eo perfectius accipiam. EPIST.
25
Iuxta finis nostri considerationem, ipsius nempe beatitudinis,
ad perfectionem valde necessaria est rerum divinarum
cognitio, et cognitionum opifices: quibus reg itu r tota
machina, unde philosophia priscorum sapientum, prae­
sertim autem Orphei, dependet. Opifices itaque cognitio-
30
num , ap u d Ammonium qu inque num eran tu r: Mens,
Discursus, Opinio, Imaginatio, et Sensus: quae prima et
potissima principia Orphicae philosophiae dicuntur. PHIL.
Iam occurrit, mi Epistemon, quoddam arcanum, quod
50
Epistemon
1,2,3,4,5,6,7,8,9 11,12,13,14,15,16,17,18,19,20,...143