condiscere, loquitari dediscere9. siquidem multo dignior est
Pythagorica sublimitas, quam quae pueriliter iactatis gerris,
loquitando et garriendo comprehendi possit. Dum inquam
haec tracto, ipsius Pythagorae principia m ihi obviam
5
veniunt, quae sunt: infinitum, unum et numerus10. haec si
discusseris Epistemon, rem m ihi aliam gratiorem vix
praestabis. Oro itaque, dic in hanc sententiam nonnulla, quo
meae contemplationi possit satisfieri. EPIST. Rem quidem
arcanam valde, et quasi vetitam auribus vulgi optas. Sed
10
paucis tibi morem geram, u t intelligas tu tantum, mirandum
Philosophi huius et divinum oraculum. Primum itaque
principium apud Pythagoram est, posse ipsum inseparatum
abesse: cui et Anaxagoras assentitur, inquiens, Quoniam
erant omnia simul: et Democritus, Erant (inquit) omnia po-
15
ten tia simul in ipso esse. Secundum est, indivisibilis
essentia: Tertium est, Tetractys, in qua omnium rerum una
qu aed am summ a res est, et maxime p rin c ip ium
Pythagoricum. Hinc unum, duo, tria, quattuor, collectivo
progressu decem conficiunt: ac extra decem cum nihil sit,
20
sapientissime Pythagoras arcanorum parens, numerum
omnium rerum principium statuit. Sed adverte Philomuse
diligenter arcanum his principiis significatum senties,
nullum Philosophorum eo devenisse: imo nec Hebraeorum
legislator adeo aperte id patefecit. Ne vero prolixior sim,
25
Hebraeos nunc p rae teribo , in suum locum consu lto
reservans. Sed pro isto loco scias, apud nos Trinitatem ipsam
hisce principiis significari. Unum enim essentiam, Numerus
diversitatem respectuum in personis, Infin itum vero
p ro p rie ta tem p rin c ip io rum ind ica t, ipsam nem pe
30
aeternitatem quod haec principia non sint momentanea seu
transitoria, ut reliqui philosophi omnes somniarunt. Hisce
9 corr. ex: loquitari, dediscere,: K: loquitari dediscere
10corr. ex: infinitum unum, et numerus; K: infinitum, unum et numerus
58
Epistemon
1...,4,5,6,7,8,9,10,11,12,13 15,16,17,18,19,20,21,22,23,24,...143