tudines, u t etiam communes philosophi, praesertim Aristo­
teles in lib.[ro] de Coelo, sentiunt: alia vero habitant et
observant corpora et magnitudines: alia denique habitantium
et custodum principatus sunt et origines, quae merito
5
Olympica tecta, ob eorum nobiles actiones, dicuntur.
Nobilioribus quippe, nobiliora et altiora semper attribuuntur,
comp lecten tia superos, essentias incorporeas: divina
exemplaria, et orbis huius sigilla, quorum instar omnium
rerum inferiorum facies sunt factae. Quae prisci appellarunt,
10
immortales prima deos, velut principia rerum. Unde cum
prima referant secunda, immortales quoque secunda Deos
aptissime statuere possumus: ubi tetractyn ideam in mente
divina tradentem, et fontem exemplarem, ideam traditam,
et perennem naturam ideam rerum essentialem receptam
15
esse intelligimus. Hinc triplicem mundum facile depre­
hendemus. Idea enim, Alcinoo teste, quo ad Deum, cognitio
quidem sua: quo ad sensibilem vero mundum, exemplar: quo
ad seipsam vero considerata essentia aptissime dicitur. Quo
fit, ut mundum alium sensibilem, alium intelligibilem, alium
20
archetypum apposite dicamus. Primus est receptaculum
omnis quantitatis molis: secundus vero, virtutis: tertius
principatuum, ut paulo ante dixi. Omnes isti diversimode
dicuntur receptacula. Primus circumscriptive, secundus
definitive tertius non recipitur, sed recipit: et cum recipit,
25
recipitur, quia ubique est, et dicitur receptaculum repletive:
ubi est primum, sempiternum, ac sufficientissimum bonum,
et vera salus, qua co rrup tib ilia inco rrup tib ilia fiunt,
temporalia aeterna, et insolubilis transitoriorum perma­
nentia. Quapropter ipsum salvare et salvari, et ipsa salus,
30
simpliciter apud Orphicos non est aliud quam permanere
et esse: alias omnis et improprie et imaginarie appellatur
salus. Hinc Solon apud Herodotum Croeso sapientissime
64
Epistemon
1...,7,8,9,10,11,12,13,14,15,16 18,19,20,21,22,23,24,25,26,27,...143