velut exemplaria concreata sunt: intelligit quoque mundum
archetypum , quem principatum Orphici, et originem
habitantium et custodum appellant. In eo enim est idea
sempiterna, ad cuius similitudinem quaecunque sunt in esse
5
subiecti, creata sunt. Aristoteles vero, ideas tales in sensibili
mundo negat: quandoquidem ultra motum primi mobilis et
planetarum non penetraverit. quo mediante, intelligen-
tiarum quoque num e rum declarat. Si au tem penitius
in trospexeris P latonem et Aristotelem , dep reh end e s
10
utrumque bene sensisse. Id enim quod Aristoteles summe
unum et summe ens appellat, possumus nos ideam ipsam
secundum Platonem nuncupare. uterque enim significat
aeternam illam Dei mentem, causam omnium rerum. Quod
autem Aristoteles ideam ipsam extra singularia neget, fit eo
15
quia ideas nisi per abstractionem fieri arbitratus est: talis sane
non est principium rerum. Plato vero non ideam abstractam,
sed nec quae vere cognosci po test, m en ti ae te rn a e
consimilem, principium rerum ponit. PHIL. Sane illa eadem
ratio mihi satis probatur: et m iror multos pertinaciter
20
defendere, opiniones istas dissidere cum satis concordent,
si vel mediocriter fuerint discussae. Sed redeas ad entis
declarationem. EPIST. Inter ea quae subsistunt, sive ab altero
tanquam efficiente, sive in altero tanquam subiecto, sive sub
altero, sive ex altero, per alterum, et alterius gratia, per-
25
fectissime sufficientissimeque sine indigentia et dependentia
subsistit: et maxime est ens, cuius subsistendi modum nulla
alia entia pertingunt, sed citra deficiunt. Ens ergo in quantum
est, solum est subiectum Metaphysicae considerationis,
potius substantialis quam accidentalis. hoc enim illius
30
cognitionem consequitur. Quare ad cognitionem entis
sufficit cognoscere substantiam. PHIL. Sufficit sane, sed ante
quam habeas cognitionem substantiae, opo rtet totam
82
Epistemon
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,36,...143