philosophiam, hoc est, singulas partes eiusdem, percognitas
et in promptu habere. Substantia enim, qua devenimus in
cogn itionem en tis, in qu an tum ens, con sid e ra tu r in
quantum substantia, quae est omnium substantiarum caput,
5
a qua to ta ph ilo soph ia o rig inem trah it. Sive enim
contemplativam, sive activam sive communem ingrediaris
philosophandi modum radices huius substantiae ubique
invenies. Contemplativa siquidem au t res considerat
materiae concretas, aut a materia penitus abstractas: aut
10
medias quasdam re coniunctas, intellectione distractas,
easque vel substantias vel accidentia. Rursus haec, aut qua
multitudo sunt, aut qua magnitudo. illa u t absoluta, ut
relata: haec ut manens, u t mobilis. Unde velut stemmate
n a tu ra lis et p rim a ph ilo soph ia, tum quae de anima
15
pertractat: et Mathematicae quattuor, seu doctrinales,
Arithmetica, Musica, Geometria, et Sphaerica. cum suis illis
quasi pedisequis, Calculatoria, Geodesia, Canonice, Astrolo­
gia, Optica, et Mechanica nascitur. Activa mores expendit,
au t singulorum, au t familiae, au t civitatis: unde quasi
20
trigeminus partus, moralem, dispensativam, civilemque
protulit. Rationalis aut iudicat17aut narrat, aut demonstrat,
au t suadet, au t oblectat. und e Grammatica, Historia,
Dialectica, Rhetorica, et Poetica emerserunt. Communis, aut
circa ea versatur, quae communiter insunt rebus: aut circa
25
ea quae videntur inesse, nec insunt. Inesse videntur, nec
insunt, inane et infinitum. Insunt autem vel principia, vel
quae principiis annexa, vel quae de principiis exorta.
Principia sunt, aut causae, au t concausae. Causae, aut
efficiens, aut finalis. Concausae, vel materiales, vel formales.
30
Causis tamen exemplariam Plato, concausis officialem
adiunxit. Principiis annexa, motus, locus, tempus, et con­
tinuum . De p rinc ip iis orta, simplicia, et composita.
17 K: indicat
84
Epistemon
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36,37,...143