possideri recte possit: quae cum fiat penes veritatem, ab ea
impediuntur omnes, consueti falsa audire, nolentes recte
docenti assentire: nec credere, nisi res sensibilis sit, aut
sensibili iudicio pateat: nec concedere, nisi alligatis auribus,
5
parvis dediti, et ad res exiguas nati. Ceterum proprium
maxime, et solius Metaphyisicae disciplinae est, principia
et causas entium , u t entia sunt, et sub entium ratione
considerare: quae simpliciter quid, et substantiam contem­
platur, ac ob universalem subiecti rationem universalis est: a
10
qua, u t scientia omnis suam sumit unitatem, ita univer­
salitatem aut particularitatem, quae circa ens ipsum, atque
circa omnia immobilia et per se et per accidens, omninoque
separata et re et ratione existit.
De iis autem quae accidunt, quaeque raro, sed neque a
15
natura, neque intentione determinata eveniunt, nulla scientia
contemplativa, neque activa, neque factiva simpliciter datur.
Supremae enim, divinaeque scientiae est, omnes causas
considerare: quia est disciplina principalior, et quae per
unumquodque causarum genus demonstrat. Eam itaque
20
dumtaxat disciplinam Sapientiam vocandam esse, quae
maxime scibilia, primas causas et prima principia contem­
platur: quae si terminorum dignitates sunt, sola terminorum
cognitione habita admitti debent: si vero positiones fuerint,
declaratione dialectica, et inductione, similitudineque, aut
25
alia quavis persuasione sunt manifestanda. At summe unum,
et summe ens, omnium rerum substantia est. Quapropter
illa principia rerum, quae in punctis, superficiebus, atque
corporibus ponuntur, nulla sunt: item species sive ideae,
praeter sensualia singulariaque sensibilia. PHIL. Proh Deum,
30
quid ais? species et ideas destruis? ubi igitur Plato cum suis
ideis? EPIST. Recte Plato, sublimis et divinis philosophus,
ideas ponit. intelligit enim non hunc mundum sensibilem,
sed intelligibilem potius, ubi ideae animabus omnium rerum
80
Epistemon
1...,15,16,17,18,19,20,21,22,23,24 26,27,28,29,30,31,32,33,34,35,...143