numerorum intelligere poteris 25 canonem mysteriorum
cap.[ut] 3. ubi de mysteriis Hebraeorum agimus15. PHIL.
Restat, postquam de numero, principiatis et principiis
sermocinatus es, dicere plura de locis eorum. licet de primo
5
sufficienter dixeris, sed de secundo atque tertio aliquantulum
fuisti brevior: quia nec locus ille requirebat ampliorem et
diffusiorem tractationem. nunc vero tibi datur campus: quare
paucis te expedias, oro. EPIST. Intelligo quid velis, ut nonnihil
de Aetra et mundo sensibili dicam. Aetra Stagiritae, Platoni,
10
et Socraticis, ex Pythagora, fulgor aeternitatis dicitur: ubi nec
est corpus, nec locus, neque vacuum, neque tempus, neque
senectus, neque transmutatio: sed ibi sicut entia inalterabilia
et impassibilia, optimam habentia vitam, qua toto aeone,
hoc est, aeternitate seu aevo fruuntur: cuius proprietates
15
sunt, conditio, chorus, et ordo. Quo ad primum, Mundus
totus quicquid est, purissima forma est, et Iovialis naturae,
quae immortalia et mortalia informat, et foetu specifico
cuncta utriusque mundi in suo esse conservat. Quem Salii,
Martis G radivi sacerdo tes a p p e lla ru n t Lucecium , et
20
Cretenses Phosphorum16: a quo commodissime denomiĀ­
natus est Olympus, quod totus fulgeat. in quo Iuppiter totus
praesidet, et praeest: imo totum quod est, ipse est. Praeterea
eius conditio est, receptare formas simplices, immateriales,
separatas, per se existentes, tam universales quam indi-
25
viduas. Continet siquidem omnes ideas ideatas, generum et
specierum, ceu exempla ipsa contractioribus exemplariis
imitanda, quorum exemplar signatorium consistit in mente
divina. Unde nominari recte volumus in mundo Deitatis,
exemplar absolutum: in mundo intelligibili, exemplum
30
abstractum: et in mundo sensibili, non exemplum, sed
exemplarium illud contractum, u t sigillum, figura et cera
15 K: egimus
16 K: Philosophorum
74
Epistemon
1...,12,13,14,15,16,17,18,19,20,21 23,24,25,26,27,28,29,30,31,32,...143