cuncta fato fieri censent. PHIL. Audivi olim in vestro
emporio, hanc definitionem esse contra religionem ipsam.
EPIST. Verum est, si intelligatur in ea necessitas absoluta.
Sed advertas triplicem esse necessitatem: Absolutam, quae
5
a Deo est: Physicam, qua fatum regitur: et consequentiae,
unde facile potest haec Stoicorum sententia salvari. Aca­
demicorum autem et Peripateticorum verior dicitur senten­
tia, quia minus dubia: ii fatum solam naturae efficiendi vim
esse volunt, quod Plato in Timaeo sapienter stabilem Dei in
10
efficiendo rationem, praescriptumque ab eo rebus ordinem
appellat, ipsumque esse causam communem, non privatam
rei cuiusque docet. <PHIL.>18aHoc nec Dei providentiae
cuncta administrantis, nec voluntati hominis obsistit, sed
ipsa potius Dei providentia est. EPIST. Sane hanc eandem
15
viam sequitur Iamblichus, Plotinus, Proclus, Apuleius,
Plutarchus, et omnes Academici, atque Aristoteles ipse, qui
necessariam illam m ate riae con secu tionem formam
recipientis, in qua si forma sit, necessario materia subiici
debet, ostend it. PHIL. Audivi olim in vestris scholis
20
quendam, D. Gregorium Nysenum citantem, qui horum
philosophorum discordiam tueretur, quod in Dei voluntate
vim illam necessariam quasi fatum constituant. EPIST. Non
intellexisti bene. Religio enim nostra, providentiam Dei
quidem unanimiter asseverat, qui minima quaeque secun-
25
dum Davidem providet: et esse infinitam quandam divinae
mentis po ten tiam , qua cuncta fiun t, conservan tur, et
administrantur. Tamen Plato eam aperte in Timaeo fatetur,
quam Deo opifici tribuit, tanquam vim agendi necessariam,
distinguens: aliam propriam, quam communem appellant:
aliam Deorum iuniorum, sive intelligentiarum coelestium,
18aPHIL. nedostaje u B:
90
Epistemon
1...,20,21,22,23,24,25,26,27,28,29 31,32,33,34,35,36,37,38,39,40,...143