genus14, scilicet a Deo propagatum : cuius species nec
mutatur, nec convertitur: et generum singulorum formas
esse permanentes, licet in eadem sua forma dissimiles. Hinc,
quod animos an tiqu i, mo tus hom inum et vo lun tates
5
dixerunt: recte un ius curae ac diligentiae, consimilis
propositi, aequalis motivi, ac paris motus, et sensus eiusdem
homines, usitate appellantur unanimes. atque id a priscis
haudquaquam alienum est, ut dicatur anima esse motivum
et sensitivum in homine. Unde transanimatio (ut Capnion
10
inquit) nihil aliud est viris revera doctis, quam aequalis cura,
similis motus, et par studium alicuius hominis mortui post
aliquo tempore, in altero vel eodem reperto homine vivo.
Quapropter Pythagoram docuisse animas transire in alia
corpora, impium est affirmare, eo quod se Euphorbum prius
15
fuisse dixerit: et hic, siquidem manifestum est, non animam,
sed ipsum corpus iudicatum fuisse: perinde ac quis canem
dicat equum, qui diu alicuius equi corpus depastus esset. Et
nihilominus hoc ipsius dictum non fuit planum, sed merum
aenigma, quo arcanum quoddam illi saeculo incognitum
20
vo luerit innuere: scilicet m ateriam prim am omnium
formarum non solum capacem, sed avaram etiam esse, ac
semper desiderio motam, nulla forma satiari. PHIL. Meo
desiderio satisfactum est. Cupio nunc te redire ad ipsa
principia, et ipsum numerum (quod mihi inter principia
25
illa videtur difficillimum) declarare, ne in Arithmeticis et
mercatoriis illis numeris versari videamur. Quid igitur sit
hic divinus numerus, quidque operetur, oro enuntia. EPIST.
Sane ap te quaeris. dabo ope ram , u t ap te quoque
respondeam. Primam itaque multitudinem, binarium, et
30
primum numerum non compositum, quod ex sola unitate
una ac una coordinetur, statuunt Orphici: et cum nihil sit
14corr. ex demonstrat singula, divinum esse genus
70
Epistemon
1...,10,11,12,13,14,15,16,17,18,19 21,22,23,24,25,26,27,28,29,30,...143