ante unitatem, id recte primum esse dicitur. Deinde primum
incompositum numerum , eam multitudinem verissime
nuncupamus, quae ab Arithmeticis ternarius appellatur,
diffusiva absque invidia in omnes creaturas: ac illud
5
fecundum , quod est in ea m u ltum , m u ltitud in is
p roductivum , tamquam num eri de numero: et illud
essentiale, quod est in ea, unum omnis productionis fons et
origo simul, et omnis processionis in itium , et omnis
substantiae immutabilis perm anen tia, perpetua mente
10
intuetur ac respicit: et ita sese in seipsum retorquet, per
m odum un itatis et du itatis semetipsum multiplicans,
tetractynque producens. Haec est omnium quae creata sunt,
idea. Quippe hac omnis progressio perficitur: unde oritur
Decas illa, quam appellamus decem omnium rerum genera
15
generalissima. nam Tetractys originaliter sigillatim posita, de
omnipotente potentia, ad energiae actum exiens, producit
decem: cuius dimidium loco signiferi positum, quasi in medio
exercitus, ac in eius latere dextro num e rum proxime
superiorem, et in sinistro numerum proxime inferiorem,
20
quoties poterit usque ad decadem, aut ascendendo aut
d escend endo , tum dem um con iunc ta late ra semper
constituunt decem. et ultimo reducta ad unum cadunt
similiter in decem quae rursus ad viginti relata, incipiunt
denuo esse unitas, et deinceps ad omnes numeros usque ad
25
centum, ad mille, ac ultra. Hinc aptissime decem per iota
scribimus, aut per solum punctum Hebraice notamus: quae
tamen signa et Barbaris et Latinis, alioquin simplicem
repraesentant unitatem cuius Pythagoricum extat symbolum,
videlicet Unum duo: quae Zarates Pythagorae praeceptor,
30
per nomina propagationis pronuntiare consuevit, testimonio
Plutarchi Cheronensis in Timaei Psychogonia. itaque dum
Pythagoras numerum pro mentem accipit, signum plane
haud iniquum est. In corporeis enim, nihil divinius mente:
in separatis, nihil simplicius numero. Ex hac declaratione
72
Epistemon
1...,11,12,13,14,15,16,17,18,19,20 22,23,24,25,26,27,28,29,30,31,...143