m agn itud ines versatur. Postremo, quae circa corporis
naturalis affectationes ad vires attinet. Huius subiectum est,
corpus naturale. Finis, propositi cuiusque corporis causas
ac principia quaerere, earumque reddere posse rationem,
5
nisi rei nondum investigatae ignorantia impediat. Hinc
sapienter a Platone in Alcibiade, et ab Aristotele in Physicis,
ordo quo ad nos, et quo ad naturam, est institutus. Et initium
alterum extra, alterum in rei18compositione. illud unicum,
immobile, aeternum, infinitum, incorporeum, liberum, vi
10
sua cuncta efficiens, et omnipotens est: hoc, velut interna
quaedam causa omnibus inest, quae non modo pars
eorundem est, verum etiam virtus et spiritus quidam, vim
illis conservandi essentiam praebet. Cetera vel artificialia,
vel naturae repugnantia, vel praeter naturam dicuntur.
15
Quod ad primum universi exordium spectat, unum est
principium, Deus. Quod vero ad rerum iam effectarum
frequ en te s actiones p e rtin e t, p rin c ip ia , secundum
Aristotelem, materia, forma, privatio dicuntur: et causae cur
res sint. quae est ratio particularis, et propria vis rei iam
20
effectae. haec initiis adeo subest, u t quicquid sit causa,
continuo sit initium: hoc, a quo primo: illud, a quo secundo
quicquam fit. Et sunt, secundum Platonem in Timaeo, et
Aristotelem in Physicis, aliae propriae, aliae accidentales:
hae ad ornatum, illae ad rei quiditatem referuntur, quas
25
sup e riu s rea lite r et p rop rie in causas et concausas
distribuisti. Causarum alia est a qua, alia propter quam: haec
in executione, illa in perfectione consideratur.
Quae ergo ad actiones pertinent, septem generibus
continentur. Horum primum est, Fatum: quod est series
30
causarum necessario connexarum, Stoicorum sententia, qui
18 K: Et initium alterum in rei
88
Epistemon
1...,19,20,21,22,23,24,25,26,27,28 30,31,32,33,34,35,36,37,38,39,...143