quam quidem opinionem nunc multi mordicus tenent. Scias
autem, haec omnia permissive quidem a Deo provenire, sed
non effici et causari: imo et eorum quorum causa est, non
dicitur talis naturaliter et immediate. At haec suo loco.
5
Ceterum a natura fieri dicuntur, quae per se, naturali vi, et
proprio instinctu fiunt, a qua cuncta et corporea et incorporea
nascuntur, ad similitudinem artis, quae efficiendi principium
in rebus humanis ingenio excogitatis nuncupatur. Ea, alia est
liberalis, quod ingen io magis quam corporis viribus
10
perficitur: alia illiberalis, quod corporis ministerio potissi­
mum utatur. Praeterea, quod voluntas hominis libera sit,
quantumvis variis modis immutetur, quocumque tamen
modo id fiat, semper efficiendi causa libera nominatur, sive
per se agat, sive adiuvet, sive libere quidquam agat: ad quod
15
genus causae omnes hominum actiones referuntur, nisi quid
forte illi ab alio coacti faciant. PHIL. Ex hac tua deter­
minatione, primo oritur dubium, an causa fortunae ignoretur,
secundo, an in eis tantum sit quae ratione utantur, et an
convertatur cum casu. tertio, an a Deo aliquid per accidens
20
proveniat, et quomodo. Quod ad primum attinet, videtur
mihi Plutarchi et Lactantii sententia stare. Nam contraria
adimeret omnipotentiam primi actus: siquidem fierent
quaedam occulta quadam vi, praeter primi entis provi­
dentiam: sequeretur tandem aliud quoddam primum ens,
25
et sic daretur processus in infinitum. Si dicas id fieri ratione
nostri, sequeretur, quod non ratione primi entis: atque ita
Plutarchi et Lactantii manebit sententia. Quod vero ad
secundum attinet, opinor fortunam et casum, si sunt idem
esse. Quod enim illa ex proposito eveniat, et raro: hic vero
30
sine proposito, item raro: non v idetu r consentaneum .
Quippe homo pergens sine proposito, in ecstasi22 existens,
22 K: ispusteno: in
96
Epistemon
1...,23,24,25,26,27,28,29,30,31,32 34,35,36,37,38,39,40,41,42,43,...143