sigillata. Quo ad secundum, Chorus est secunda proprietas
a gaudio beatorum spirituum, ab infinita et immutabili
voluptate Deorum dictus, qui vernae illius habitaculi, et
cives Olympionicae, myrtea corona ovantes, ambrosia et
5
nectare divini convivii perpetuo fruuntur, ridentes risum
inextinguibile, secundum Homerum: ubi nulla daemonum
quantumvis bonorum esse potest (secundum Pythagoram,
eiusque sectatores) praesentia. PHIL. Siste gradum paulisper,
o Epistemon. Non admittis daemones in hunc medii mundi
10
chorum, etiam quamtumvis bonos? ubi ergo eos collocas?
EPIST A dm ittun tu r qu idem , mi Philomuse: sed non
inquantum daemones scientia redundantes: sed quatenus
sobria scientia daemonum non affectant proprietatem. talis
enim perfectio in superiori choro consideratur, proxima
15
primo principio: et in tantum differens, quod illud in se
omnia, haec vero non item nisi in concreatis mediis intelligit.
itaque aliud genus Eudaemonum utique admittitur. Quod
ad ultimum attinet, ea proprietas Pythagorae talis est: Si recta
ratione vixeris, male acta dolendo, et bene acta gaudendo:
20
Deosque oraveris, u t opus tuum perficiant: tum exuto
corpore profectus in Aethera, eris immortalis Deus.
Porro mundum hunc, qui est aeternitatis imitator,
secundum Pythagoram, continentiam esse omnium totorum,
secundum coordinationem quae sit in eo (qui tametsi est
25
corporeus, tamen incorporea habet principia: quamvis Stoici
pu taverun t ea fuisse corporea, quia spiritualia) eundem
Pythagoras et genitum, et corruptibilem sapientissime
asseruit, sed prov iden tia et indulgentia Dei nunquam
corrumpendum. Idem corpora elementorum rotunda, prater
30
ignem, docuit, qui coni figuram refert. Colorem, inquiens,
corporis apparentiam, tempus circulum, mundi extimum:
Motum, differentiam quandam seu alteritatem in materia,
gene ra tion i et co rrup tion i subiecta. Docuit quoque,
necessitatem incumbere mundo: et quaedam de necessitate
76
Epistemon
1...,13,14,15,16,17,18,19,20,21,22 24,25,26,27,28,29,30,31,32,33,...143