quam habet dualitas cum materia. non te latet enim,
Pythagoram omnia numeris ipsis complexum fuisse: de
quibus suo tempore, Deo volente, peculiarem tractatum
instituemus. Ideo hic quoque binario materiam ipsam
5
significavit: partim, quia materia ipsa semper se habet modo
ad aliquid: (est siquidem pura potentia, respiciens suum
actum: hic autem respectus duorum est, apte igitur binario
materia designatur) partim, quia binarius est numerus par
incompositus, sicut materia quae est incomposita: alioqui non
10
esset principium, cuius natura et proprietas id retinet, ut sit
simplex. Ultra id quoque, ipse binarius est omnino imbecillis,
quia per se nihil potest statuere. Omne enim quod est, qua
est ternario copulatur, et quaternario perficitur: ut corpora,
longitudine, latitudine, et profunditate: ut spiritus, memoria,
15
intellectu, et voluntate. perficitur11 quaternario, quo ad
proportiones respectuum: u t memoria ad intellectum et
voluntatem ducta, binarium recipit: intellectus ad volunĀ­
tatem, ternarium: voluntas ad utrunque, quaternarium
consummat. Id videtur in corporibus clarius. Longo enim,
20
lato et profundo, nascitur ipsum totum. Et in principiorum
connexione apud Peripateticos, materia, forma, et privatio,
parit in ipsa perfectione quaternarium. nisi enim quartum
hic producatur, non est compositum. Itaque binarius ubique
est imbecillis, perinde ac materia. Unde constat, materiam
25
binario symbolizatam apte fuisse, ob eorum sympathiam.
PHIL. Principiis hactenus absolutis, veniamus ad principiata.
EPIST. Principiata sunt omnia entia, quae subsistunt aut
substant, quae referuntur continuo ad sua principia velut
causas, cur sint: ideas nempe, idearumque ideam. Et tribus
30
omnia constant, alia siquidem sunt corpora12 et magni-
1 K: perfictiur
12corr. ex: opera; K: corpora
62
Epistemon
1...,6,7,8,9,10,11,12,13,14,15 17,18,19,20,21,22,23,24,25,26,...143