quae me ad vestrum emporium compulit, quam desiderium
flagrans contemplandi otium. Audivi enim hactenus ex
Parmenide Empedocleum philosophandi modum, atque
Xenophanis concentus, Heraclidem Ponticum, Peripateticos
5
et Academicos. ultimo, Metrodoro Chio meam dedicaveram
operam: sed magnam iacturam in eo contemplandi otio,
p lane v o lu p ta ti d ed ito , E p icu raeo rum more cum
persensissem , forte m ihi hoc in stitu tum Philo vestri
observantissimus narravit: quo audito, omni mora postposita
10
huc me contuli. EPIST. Novi Philonem probe, Iudaeum illum:
is quoque unus e consortio nostro est, Athenas missus, et
Alexandriam, ad conquirendos vetustos codices, quibus se
p en itu s ded id it. Itaque eo g ratior m ihi es, quod sua
persuasione huc deveneris. Scio enim, Philonem neminem
15
hortari ad hoc genus vitae, nisi eruditum. Quare idem mihi
de te persuadeo. PHIL. Vidi quasi omnium philosophiam,
praeter vestram. sed multa evanuerunt, dum Metrodorii Chii
lec tion ibus essem inescatus. Porro si necessa ria est
Philosophia ad consecutionem vestri instituti, repetenda erit.
20
EPIST. Philosophiae mysteria nostro proposito plurimum
conducunt. sunt enim a Deo hominibus infusa: quae etsi
non patefaciant aperte Dei cultum et reverentiam, tamen a
long inquo dem on stran t. Mens enim hom in is est ad
imaginem Dei: sed in magna distantia, quandoquidem
25
sensibile hoc corpusculum inhabitet. Quae autem sunt sensui
obnoxia, a longe vident ea quae intellectuali puritate sunt
praedita: et semper magis ac magis appropinquant, dum
mentem a sensibilibus abstrahant. Nam per haec visibilia,
in invisibilium amorem rapimur. Quo fit, u t philosophia
30
ipsa, donum singulare Dei opt.[imi] max.[imi] valde sit
necessaria ad veram cognitionem divinorum mysteriorum,
his praesertim qui originem a lacte trahun t, solidi cibi
expertes. ii enim, per infusionem momentaneam recipiunt
46
Epistemon
1,2,3,4,5,6,7 9,10,11,12,13,14,15,16,17,18,...143