p lu rim um conduc it ad ve ram ho rum p rin c ip io rum
intelligentiam, et plurimarum rerum solidam cognitionem.
Audivi siquidem, olim apud Orphicos magistros existens,
occultam admodum rationem et originem, qui fiat, quod in
5
Peripatetica schola syllogismum asseverent orationem esse,
in qua quibusdam positis, et concessis aliud quiddam ab his
quae posita sunt, ex necessitate accidat, eo quod haec sunt.
Ratio autem est ipsa Siavoia- huic enim soli relicta est
syllogizandi facultas, quandoquidem nec mens, nec sensus
10
syllogizant: hic longe inferior, illa longe superior ratione. nec
imaginatio ipsa, quia est statio sensus, et apparitionum inde
migrantium reservatio, nec opinio: illa enim ex necessitate
accidit, eo quia discursus est. EPIST. Optime, mi Philomuse,
allegas. idem enim et ego intellexi. Dicam autem, ut res clarior
15
reddatur. Quod ad modum syllogizandi attinet, sunt primum
considerandae positiones quaedam ex quibus aliud quiddam,
ab eis quae posita sunt, de necessitate sequitur. Hae autem
positiones manifeste apud Peripateticos maiore et minore
extremitate constant: quare haec ratiocinandi forma ex hisce
20
cognitionum opificibus7necessario pendet. Facultas itaque
tota penes discursum est: aliud ab his, penes opinionem:
maior extremitas atque minor, penes secundam operationem
intellectus, quae est compositio et divisio: adiuncta prima
simplicium, nempe apprehensione. haec enim maiorem
25
statuit, illa subsumit, inquirendo aut ipsam affirmationem,
aut negationem: ac inde opinio ipsa concludit, quae semper
effectum discursus consequitur. PHIL. Quid autem sensus
et imaginatio faciunt? EPIST. Sunt ipsa instrumenta, seu
potius media, quibus abstractio fit: a sensu enim velut
30
ob iecto , a b s tra h itu r sensibilis species: ab ipsa vero
imaginatione, insensibilis et quemadmodum illa imagi-
7 K: hisce cognitionum opificibus
52
Epistemon
1...,2,3,4,5,6,7,8,9,10 12,13,14,15,16,17,18,19,20,21,...143