PHIL. Hactenus sufficiat de principiis et causis disseruisse:
venias ad ea quae principiis sunt annexa. EPIST Motus,
secundum Platonem, est materiae differentia, et alteratio.
Nec repugnat Aristoteles, qui inquit: Motus est actus rei
5
potestate mobilis. Licet Simplicius et Georgius Gemistus a
Platonicorum schola dissentiant, non video tamen causam
discordiae. Dum enim secundum Platonem concludunt, mo­
tum a Dei mente, in qua ideae sunt, in materiam pervenire:
eamque non accidens, sed ens quoddam intelligibile, a
10
sensibilibus rebus diversum, et aeternitate commensurabile:
Aristotelem oppositam partem tueri defendunt. siquidem
motum dumtaxat in sensibilibus rebus, quasi non ens, quod
cogitatione comprehendatur, constituit: deinde vim ipsam
movendi, motaeque rei perpessionem, in uno eodemque
15
subiecto, ratione tantum distinctam.
Haec cum penitius introspicio, de lana caprina dispu­
tationem esse deprehendo. Quod enim superius de ideis
dictum est, illud idem huc peroptume quadrat. Plato loquitur
de motu creationis: Aristoteles vero de motu generationis et
20
factionis. Ita nil video, in quo dissideant. Unde quidam
motum in Deo essentiam minime collocari debere, quanam
ratione dicant, non patet. Certum siquidem est, illum motum
in Deo essentiam esse, qui otio opponitur: quandoquidem
in Deo nec otium, nec aliquod accidens assignari potest. nec
25
dubitandum est, ab eo omnes motus quantumvis particulares
proficisci. Dico autem de motibus, inquantum sunt motus,
non inquantum tales, aut tanti, etc. Unde isti male eliciunt
mutationem , a qua esse debeat alienus, quod etiam in
circulari motu videmus, non tamen a se diverso: Deus autem
30
habet motum, u t movens, non u t mobile, nisi moraliter
intelligatur. Sic culpa nostra movet Deum ad retributionem
poenae, et poenitentia delicti ad misercordiae consecu­
tionem.
102
Epistemon
1...,26,27,28,29,30,31,32,33,34,35 37,38,39,40,41,42,43,44,45,46,...143