fit, u t mundum coaevum esse non negaverim. Coaevae
enim quattuor sunt primitivae rerum creaturae, coelum
empyreum apud nos nominatum, angeli, materia mundi, et
tempus. PHIL. Nunc incumbit, ut paucis mundi et crea-
5
turarum seriem dicas. EPIST. Mundi creatura apud nos triplex
est: Simplex, ut elementa et coelum: incorporea, ut spiritus:
composita, ut homo. Mundus similiter triplex: archetypus,
hoc est, primum ens, Deus sive exemplar mundi sensibilis:
Maior mundus, seu hic sensibilis: et Minor, ipse nempe
10
homo. At Ph ilosophorum quamvis de n a tu ra mund i
opiniones sint variae, Platonis tamen atque Aristotelis in
Timaeo eadem de eo sententia omnino, Simplicio atque
Proclo videtur: quam et Plotinus in libro de Coelo, et
Plutarchus, tuentur. Licet Plato essentiam quintam, ab hoc
15
inferiori m undo diversam appellavit: eandem tamen
materiam, easdemque qualitates, rebus aliis, sed maiori
perfectione compactas et stabilitas, illi atribuit. Quo fit, ut
Plato veritati propior sit Aristoteli, in eo quod eadem sit
universi natura et concretio. quamquam neutra repugnet,
20
quo ad unitatem mundi nostrae religioni. Id enim uterque
variis confirmant rationibus, tum quod eius exemplar sit
unum, quodque ipse ex materia universa sit factus: tum quod
universum propterea dicatur, quod extra se nihil habeat. Licet
quoque Aristotelis et Platonis de figura mundi diversae sint
25
rationes, eadem tamen est sententia. Plato enim figurae
rotundae effectionem ad intelligibilem causam, Aristoteles
vero ad rationes in sensum magis cadentes refert.
P raeterea m undum ad exemplar an im atum esse
conditum, Plato in Timaeo multis rationibus probat: ac
30
eandem esse putat internam vim motionis universi, qua
sponte cuncta cientur, oriuntur, intereunt, alterantur, motu
denique omni impelluntur: nec existimat similem illius
animam reliquorum animalium: quapropter nec sensus illos
110
Epistemon
1...,30,31,32,33,34,35,36,37,38,39 41,42,43,44,45,46,47,48,49,50,...143