eius subderent censurae? Sed si metaphysici iudicio, uti
et Aristoteli
et ceteris placet sapientibus, ens secundum propriam rationem
destinatur, quomodo illud humanam effugiet speculationem? Num-
quid metaphysicus non humanam habebit ingenium? Aut ipse
quidam supra hominem erit, ut, de quo ille statuat, mortalium dis
picere queat nemo? Atqui metaphysicus et mortalis utique est,
humanam habens mentem, et de ente, qua ratione ens est, deliberat;
cumque, iuxta sapientum sententiam, ratio entis maxime in prima
causa resideat, eius profecto naturam maxime scrutabitur. Itaque
humanae menti seu speculationi non solum sensibilia, sed et ea quae
supra sensum sunt, erunt obnoxia sive subiecta.
Qua in re nostrorum praecipue demiror consilium, quo religio
ne acti propriam rationem (quae obiecto mentis nostrae debetur)
demoliri conati sunt, ita indigne amplitudinis eius dignitatem coan
gustantes, ut etiam fingere audeant
Avicennam
hac in re non religio
ni nostrae, verum sectae suae congrua locutum. At mihi - contra -
videtur ipsam eius sententiam nostrae potius professioni consentire,
qui aperte fatemur atque id palam praedicamus, animos nostros in
corruptibiles esse ac immortales, atque his vita perfunctis et de Deo
optime meritis in coelis summum esse propositum praemium, hoc
est divinae maiestatis contemplationem.
[E. - DICTORUM SUMMA]
Et Ioannes: «Fateris et tu itaque, animo nostro perspiciendi Dei
naturalem inesse potestatem«.
»Cur - inquit - non fatear quod certa possum ratione adstruere
ac demonstrare? Ut quid enim ea mens intueri summum bonum - ita
uti est - non valebit, cuius appetitionem aut cupiditatem explere non
potest quodvis finitum bonum visum etiam uti est? Enimvero, non ab
re accusanda foret natura, quae eam rebus iniecisset concupiscen
tiam et ardorem quem nequivisset restinguere®.
»Et quo iure - inquit - naturam culpabimus, si libidini aut con
cupiscentiis nostris quas, praeter omnia naturae iura, contraque
omnem rationem, vesania quadam ac furore correpti, assumimus?«.
•Minime, - inquit Dominicus - sed vide, quaeso, quod hic noster
appetitus summi optimique boni, et rationabilis et secundum naturae
338