suevimus appellare (veluti formam corporis praestantem, membrorum
integritatem, perspicuitatem ingenii, animi mansuetudinem, tranquil
litatem, felicitatem et cetera id genus). Donat quoque Deus homines
et aliis muneribus in praemium virtutis, quae nimirum propriis
viribus nequaquam essequi valeremus, verum sola Dei miseratione
ac pietate, propius respiciente laborum nostrorum honestatem.
Hanc vero
Aristotelis
fuisse mentem, etiam
Lincolniensis
testis
est, qui de eadem sententia disputans: Quaerit - inquit
-Aristoteles
unde nobis adveniat felicitas, ostendens quoniam a fortuna non est;
a Deo enim est, ex ea quae secundum animam est virtute94.
Mea itaque sententia, videtur mihi
Aristoteles
duas mortalibus
statuisse felicitates: alteram quidem in divinarum rerum specula
tione, secundum habitum acquisitae ac comparatae scientiae seu
sapientiae, quae mortalibus in hac mortalitate debetur, verum imper
fectum quidem ac inconsummatam; alteram vero perfectam, hoc est
claram et perspicuam divinae substantiae contemplationem, - atque
hanc divinitus hac vita pie perfunctis in praemium largiri fidei
ceterarumque virtutum. Quam nisi hominibus sperandam putasset
Aristoteles,
numquam nobis profecto suadere enixus fuisset quod in
III Ethicorum scriptum reliquit, hominem videlicet - reipublicae
causa - morti sese exponere debere95. Quae quidem praeceptio in
sulsa profecto (ne dicam stulta!) esset, nisi pro patria occumbentem
post mortem etiam felicem fore esset ratus. Vera enim felicitas nullis
omnino commodis est posthabenda, salus autem civitatis in bonis ex
ternis atque adventiciis sita est. Beatitas vero intimum animi bonum
est, exteriora quippe bona vel cum uno ex peculiaribus aut domes
ticis bonis - iudicio sapientum - nec conferenda quidem sunt. Cum
igitur moriens praesentis vitae procul dubio felicitatem amittat,
immo vero perdat, - quale illud erit 'sapere’, felicitatem perdere
propter commoda aliorum? Atqui illud Aristoteles sapienter est ar
bitratus! Quod et
Cicero
in eo libro quem De somno Scipionis con
scripsit, quod
Socrates96,
quod
P lato
de animi disputans immorta
litate97, quod ceteri philosophantium plerique (quos utique no
minare possem, nisi mihi satis compertum esset illorum vos cuncto
rum et nomina et sententias melius me tenere), qui quidem omnibus
hominibus - pietatem iustitiamque recte colentibus - sperandam
post hanc vitam perpetuam ac sempiternam felicitatem asseverant.
Neque nos ideo alienare ab hac mente habent futilissima illa
Averrois
dicta, qui inquit secUndum fatuos felicitatem vitam esse
356