tetiam, 'quaecumque videlicet perfectio cognoscendi ignobiliori atque
inferiori potentiae tradita est, eandem quoque nobiliori atque per-
fectiori deberi’ . Ut quid ergo neque phantastica neque extimativa
virtus, quae omnibus virtutibus exterioribus praestantiores sunt,
obiectum sibi rem veluti oculus intueri nequeunt, sed tantum ipsam
cognoscunt absentem?«.
»lmmo - inquit Dominicus - et phantastica et extimativa subiec-
tas sibi res maxime intuentur quandocumque suos actus sensuum
exteriorum operatione coniungunt; tunc autem solum elevata ab
obiectorum presentia ipsa cognitione contemplantur, quando obiec-
torum suorum formas non ab exterioribus sensibus accipiunt sed ex
memorativae theca depromunt. Quamvis tamen non erat mihi ani­
mus secundum illam sententiam - quam naturae esse dixi - viritutes
corporeas ad se invicem conferre, sed potius ad incorporeas, spiritu­
ales potentias. Indignum quippe sollertia nostrae naturae esset exis­
timandum, si quam perfectiorem cognitionis rationem virtutibus cor­
poreis quam spiritualibus indulsisset.
Ex his itaque manifestum esse potest nos ab ipsa natura moneri
beatitudinem nostram nobis insola perfectaque et aperta primae Causae
contemplatione esse quaerendam. Docet namque ipsa natura, ut super­
ius ostendimus, felicitatem mortalium in optima perfectissimaque
operatione sitam secundum optimam perfectissimamque hominis vir­
tutem; hanc autem aliam esse non posse, nisi ad eum tandem deveniat
in quo obiecti sui perfectissimam offendat rationem.
Hoc et ipse
Avicenna,
naturae sequens dictamenta, in 1 Meta­
physicae suae libro est testatus: inquit enim omnium scientiarum
hanc communem atque praecipuam utilitatem, quod animum nostrum
disponunt et praeparant ad futuram felicitatem87. Quippe intel-
ligebat nos, secundum hanc elevatam aut abstractam - quam de Deo
ex scientiis naturalibus accipimus - cognitionem, felices satis esse
non posse, nisi clarior postea atque praesentior in nobis reveletur.
Porro, nec
ipse Aristoteles
censuit per hanc humanos perfectam
assequi posse beatitatem, quippe X Ethicorum libro docuit felicem
plerumque exteriorum indigere prosperitate: Neque enim - inquit-
natura secundum se ad speculandum est satis, verum et corpus
sanum esse oportet et cibum, et reliquum suppeditari famulatum88.
Cui sententiae et
Posidonius
concordat et
Panaetius,
licet et
Zenoni
et
Cbtysippo
in libro De virtutibus et
Hecato
in II De bonis
r
89
contra visum fuerit .
352
1...,17,18,19,20,21,22,23,24,25,26 28,29,30,31,32,33,34,35,36