aeternam98. Iampridem enim Pauli oraculo praedictum est sapien
tiam huius mundi stultitiam apud Deum nominari99. Proinde quid
mirum si apud stultum mundum sapientia Dei stultitia censeatur?
Nempe mundus ea dumtaxat probat eaque commendat, quae sua aut
sibi convenientia novit; in aliens autem cogitationibus evanescit cumom
nibus sapientibus suis, qui de veritate disputantes - velut fanatici aut
somniantes - nunc huic dementiae nunc illi insistunt, certi tamen
capiunt nihil; verum etiam secum ipsi plerumque dissident, praecipue
autem idem ips
eAverroes,
cum aliis plerisque in rebus, tum vero in hac
ipsa hominum de divinis rebus notione. Dicit enim II Metaphysicae in
ipso fere principio, a natura mortalibus inditam esse cupiditatem primi
cognoscendi Principii aliorumque principiorum a materia separatorum;
naturaliter enim cupimus ipsa non solum in universo, verum etiam in
specie cognoscere100. Difficultas quippe intelligendarum rerum quae in
vertice veritatis sitae sunt, ut ipse cum
Aristotele
eodem in loco testan
tur, non contingit ex rebus illis, verum ex nostrae mentis imbecillitate,
- et hoc quidem secundum propriam et specialem eorum notionem,
nam in genere eas perspicere pauca admodum difficultas est101. Quibus
manifeste fateri videtur innatam nobis difficultatem esse propriae sub
stantiae primi Principii clare aperteque intelligendae. Id tamen cognitu
nobis impossibile non autumat:
inquit
enim mentem nostram ad intel-
ligibilia comparatam, perinde ac sensum ad ea quae sentiri habentur, ut
quemadmodum in sensibilibus nonnulla parce multoque labore sensus
adipiscitur (ut oculi nostuae lumen solare)102, itidem et animus noster
in clare perspiciendis primis rerum causis debilis admodum infirmusque
est. Posse tamen accipere de illis certam apertamque cognitionem,
quinimmo censet aperte ac ratione ipsa adstruit illarum certam nobis
cognitionem esse possibilem propterea quod natura - ut ipse ait - otiose
egisset si quod in natura propria intelligibile finxisset, et tamen a ne
mine intelligi valeret, et hoc secundum omnem illum modum secun
dum quem in natura consisteret103. Quomodo igitur ex his suae ra
tiocinationis convolutionibus ac ineptiis sese expediet, si cum divinam
substantiam secundum propriam speciem intelligibilem esse fateatur,
tamen audeat eam asserere intelligi non posse? Quare, nisi se suo
mucrone confodi mavult, fateatur oportet possibile mortalibus esse de
prima Causa propriam praecipuamque accipere notionem.
Manifestum autem est id nos ex scientiis quae in speculatione
sitae sunt, assequi non valere. Utaque fatendum est perfectiorem nos
clarioremque de Deo posse adipisci notionem ac eam quae ex scien
358