perfectam de animo notionem accipere non posse, quod ipsum cor­
poreis oculis cernere nequeamus? Desperandum igitur tibi ducas
oportet et in praesenti et in futura vita cunctorum spirituum cog­
nitionem, atque (quod magis est impium) Deum quoque te fateri
oportet ceterasque intelligentias - quae corporeis oculis - nullum
quidem corpus aperte perfecteque dignoscere, cunctasque intel­
ligentias in hoc cognoscendi genere a bobus ipsis superari. At ego
secus autumo, fateorque in primis illius notionem satis contare
claram cuius propriam ac praecipuam tam substantiae quam partium
ac operationum teneas notionem, tametsi illud oculis minime cerni
queas. De animo haec universa ab innumeris fere sapientum nobis
sunt tradita; ex horum praeterea ratione, sapientes sola naturae in­
stitutione cenuerunt hominem esse beandum secundum operatio­
nem eius nobilissimam.
Quam quidem nos - duce eadem natura - in divinae substantiae
sedula apertaque meditatione multis notionibus sitam esse iam
demonstravimus, neque illam contemplationem seu meditationem
debere esse abstractam sive a divinae substantiae prasentia elevatam,
verum proximam omnino ac intuentem. Ea quippe notio quae ab
obiecto est elevata, semper cum quadam obscuritatate est ac con­
fusione; idcirco nec recte felicem secundum se quemquam efficere
valet. Illa vero qua rem subiectam clare aperteque intuemur,
quoniam perfectior multo clariorque est, beatiorem reddit.
[G. - PERFECTAM FELICITATEM IN DEI CONTEMPLATIONE
NOBIS QUAERENDAM ET EXSPECTANDAM ESSE IPSA NATURA
MONET]
Neque nobis desperandum est animum nostrum huiusmodi de
Deo cognitionem accipere posse. Id namque nobis natura ipsa certis­
sima suadet ratione; 'omnem enim modum perfectum cognoscendi,
quem virtus quaepiam ignobilior atque inferior retinet, potest quoque
et nobilior possidere’. Manifestum autem est visum nostrum, ea quae ei
subiecta sunt, aperte dignoscere et intueri. Cur igitur et mens nostra,
quae visu multo est nobilior atque praestantior, ea quae ipsi iure subdita
sunt intueri itidem aperteque perspicere non audebit?«.
Tum loannes: »Vide, - inquit - Dominice, ne in nimiam forte
licentiam prolabaris, ea naturae imputando quae disciplinae eius atque
institutioni penitus sunt adversa! Dixisti nempe naturae esse sen-
350
1...,16,17,18,19,20,21,22,23,24,25 27,28,29,30,31,32,33,34,35,...36