Quare satis patefactum arbitor mentem nostram, tametsi ab alio
adiutam, divinae tamen substantiae naturaliter accipere notionem, et
hanc sibi facultatem a natura datam, atque illum tandem praecipuum
ac summum finem bonorum ipsi propositum, in quoius solius
perfruitione vera consummataque eius felicitas sita est. Nempe homo
naturaliter substantiam suam cognoscere potest perfecte; quicum
que autem unius rei substantiam naturaliter, aperte perfecteque
noverit, eius quoque propositionem seu propriam operationem nos
cat oportet: propria namque cuiusque operatio, perfectio eius est«.
Ad haec loannes: »An te praeterit, quid
Scotus
adversum hoc
dicat? Neque enim censet possibile, hominem ullum propriam sub
stantiam naturae ductu proprie distincteque dignoscere, ab sub eius
praecipua ac speciali ratione secundum quam compos est divinae
notionis seu perfectionis ac suprema felicitate beandus84. Quantum
namque obscuram, quantumque tenuem et confusam substantiae
animi nostri notionem habemus, dum eam ex sensibilium generali
quadam collatione corradimus ac quodammodo mendicamus! Non
solum autem animi, sed et corporis ipsius plerasque partes atque
operationes lippientibus aspicimus oculis; nonnullorum vero sub
nube quadam nec nomina quidem nec numerum cognoscimus«.
Et Dominicus: »Quomodo, illud obscero, audetis negare per
fecte cognitum, cuius tamen eiusmodi teneas rationem ut secundum
illam ab omni alio scias ipsum seiungere separareque? Illud enim in
primis inter philosophantes semper effertur, ut ea res credatur max
ime perfecteque cognita, cuius propria praecipuaque haberi potest
ratio secundum quam rem ipsam ab omnibus aliis secernere
valemus. Idcirco et
Philosophus
Metaphysicorum VII docet homi
num cuiuspiam rei tunc demum perfectam consecutum notionem,
cum eius propriam praecipuamque adinvenerit definitionem85. Quid
est autem quod de homine magis proprie magisque perfecte enun
tiari desideretur, quam ipsum rationale esse animal? Nam per hoc
eum a brutis, per hoc ab angelis, per hoc etiam ab omni quod non
est homo, perfecte recteque secernimus ac separamus.
Sane, quod de animo nostro obicitis, nescio quam salse dictum
sit! Quid namque sanius clarius atque apertius dignosci potest, quam
cum eius propriam rationem naturamque teneas, item partes, pertur
bationes, proprietates, singulas denique operationes, quae singula
de animo clara perfectaque habentur? An forte idcirco nos putatis
348