Quod videlicet habet nihil unde possit manifestari declararique.
Quod si quipiam-ente sive re ipsa inferius-obiectum mentis nostrae
esset haberet utique quo ostendi valeret et ita primum obiectum esse
nequiret: quidquid enim virtus aliqua audet, per rationem sui obiecti
potest.
Quamvis tamen, ut etiam ab hoc praeceptore nostro sapientis-
simo clarissmoque accepi, et saepius, numquam
Scotus
existimatus
est primum mentis nostrae obiectum esse ipsam sensitivarum rerum
essentiam, verum fuisse quemdam
Parisiensetn Cancellarium62,
ipsum-
que complura tanto virgo indigna scriptis eius immiscuisse; quae quidem
loca paene singula a me sunt diligenter signata, atque hic primus in illa
eius est disputatione adnotatus63. Cuius rei veritas vel ex eo maxime
patere potest, quod ipse quoque
Scotus
plerisque suis in demon­
strationibus rationibusque usus est hoc
Avicennae
dicto veluti quodam
firmissimo ipsius naturae constantissimoque principio ac munimento:
quarum licet plerasque possem afferre in medium, ne tamen vos multi­
tudine verborum obtundam, pauca ex illis enumerare sufficiat.
[2. Aliae tres rationes]
Primum itaque de 'fruitione’ seu felicitate disputans, volensque
naturali docere ratione virtutem nostram - secundum quam felices
esse deberemus - requiescere non posse in alio quam in ipso om­
nium conditore: Sane nulla-inquit-virtus, cuius subiectae materiae
rationem aliquid commune efficit, quietem accipit perfectam nisi in
illo in quo ratio suae subiecte materiae prima perfectissimaque
reperitur (inde namque oculi nostri exactam exauisitamque ac­
cipiunt iucunditatem, unde perfectissimam deprehendunt coloris
speciem ac rationem); atqui, testimonio
Avicennae,
primum mentis
nostrae obiectum ipsum est ens seu ’id quod est’64; satiari igitur animus
noster nequibit nisi illo adepto in quo nostra ratio 'eius quod est’ per­
fectissima consistit: tale vero, praeter Deum est omnino nihil65. Hanc
ipse
collectionem veram, immo vero maximae necessitatis asseverat, ac
secundum rectissima naturae iura profectam;
dxctumqueAvicennae
ac­
cipit tamquam ab ipsius naturae ore prolatum66.
Docet quoque eodem in libro, distinctione tertia, hoc ipsum
quod existens aut dicimus mentis nostrae primum praecipuumque
esse obiectum. Atque id duplici adstruit ratione, communitatis
334
1...,8,9,10,11,12,13,14,15,16,17 19,20,21,22,23,24,25,26,27,28,...36