quam esse secundum praesentem clarumque intuitum divinitatis.
Qua in re ipsum eundem sequar
Aristotelem,
mea quidem sententia
omnium philosophantium principem.
[B. - NATURALITER OSTENDITUR HOMINIS FELICITATEM IN
DEI CONTEMPLATIONE CONSISTERE, QUAE EX
SPECULATIVIS HABETUR SCIENTIIS]
Docet igitur in I Ethicorum suorum libro felicitatem hominis
operationem esse secundum virtutem perfectam. Virtutes autem in
duplici ponit differentia, atque alias ad animum, alias refert ad
mores25.
Ostendit autem 11 Ethicorum libro homines secundum solas
morum operationes felices minime censendos, quippe cum suprema
hominis beatitudo nullum finem respectet ulteriorem. Porro autem
uniuscuiusque virtutis operatio, quae secundum mores est, non sui
tantum, quantum alterius est gratia.26 [...]
Ut autem iustitiae constantiaeque opera se habere, diximus, item
et de aliis actibus videri potest; cuncti quippe alio tendunt idcirco soli
secundum se homines beare nequeunt.
Erit igitur felicitas mortalibus quaerenda inter eas operationes
quae quidem secundum intellectum sunt.
Porro harum non esse simplicem condicionem seu naturam,
idem ipse
Aristoteles
VI Ethicorum libro testis est: alia namque secun
dum habitum sapientiae, alia secundum habitum intellectus et secun
dum habitum scientiae; item, alia similiter et artis et prudentiae .
[a. - Non tamen sufficiunt operationes prudentiae]
Ostendit
quoque hominem secundum prudentiae opus nequa
quam esse beatum28. Etenim felicitas humana optima sit hominis
operatio, necesse est, cuiusmodi prudentiae opus esse nequit. Op
tima quippe hominis operatio circa optimam subiectam materiam
esse habet, quam nimirum actus prudentiae non attingit. Haec nam
que agibilibus dumtaxat incumbit, nec alias dirigit virtutes, praeter
eas quae sunt secundum mores, quibus ipsa operibus penitus delec
tatur. Quare nec ipsius obiectum necessarium esse potest 'verum’ in
summa situm contingentia, cuius nulla perpetuitas, nullaque omnino
316