est certitudo, ac per hoc nec felicitas. Quis namque, in omni humana
vita, Salamone fuit prudentior29? Se tamen numquam ausus est
nominare felicem, sed contra miserum saepius et inanem30.
[b. - Nec operationes artis]
Multo igitur minus beatitatem in his operibus reperies quae secun
dum artem sunt. Licet enim Zeuxis et hominum et deorum pertissima
arte veras paene callebat exprimere facies, ut ab ultimis ferme Graeciae
partibus ad exornandum imaginibus Iunonis templum a Crotoniatis
conduci promeretur31, nemo tamen ideo ipsum appellavit beatum.
Quot etiam vel hac nostra aetate in arte sua novimus peritissimos, ut iam
cum omni antiquitate contendere possent, omni tamen scelere spurcis
simos! Nec mirum quidem! Finis quippe artis ipsa opera fabricata sunt,
quae quidem hominis finis esse non valent, quinimmo horum omnium
ipse homo est finis, nempe haec omnia hominis gratia fiunt.
[c. - Sed requiruntur operationes sapientiae, quae inter
habitus speculativos praestantissima est quaeque una Deum
contemplari valet]
Reliquum ergo est ut illam inter actiones quae secundum
speculativum sunt habitum, requiramus. Inquit enim
Philosophus
felicitatem operationem esse speculativam secundum optimam
speculandi virtutem32; inter omnes autem virtutes, sapientiam esse
praestantiorem ipsemet
Aristoteles
auctor est33, quippe quae caput
est reliquorum habituum speculativorum. Erit itaque mortalium
felicitas operatio secundum sapientiae habitum. Unde et in ipse
Ethicorum exordio31 sapientiem dicit esse felicem Sapientia autem,
uti ex I Metaphysicae35, et II Ethicorum36colligi potest, habitus men
tis est, Deum divinaque contemplans.
Hanc autem eandem sententiam possumus, et brevius, ex alio
etiam naturae ipsius indicio confirmare. Nam ipsa natura fateri
videtur illum esse vere felicem qui - nactus optimum finem - sedulo
ipsi connexus inhaerent. Atqui ipsa natura negare non potest Deum
esse hominis finem, testante ipso
Aristotele,
ultimo Metaphysicorum
libro37, ubi fatetur Deum tamquam amatum desideratumque cetera
movere quod utique finis proprium est (quacumque enim in aliquem
tendunt finem, amore ipsius desiderioque aguntur). Beatitudo igitur
hominis alia esse nequit atque suae optimae virtutis (hoc est intellec
318