atque - ut breviter dicam - nullas turpitudines, nullas obscenitates
praetermittunt, omnique fugato pudore, omni abiecta reverentia, in
universa bacchantur flagitia, cunctisque sese voluptatibus deturpant
et immergunt; atque hac veneratione obscena sanctissima poeniten
di excipiunt tempora, et dies - qui ex iustissima vitae nostrae ratione
divino cultui praecipue dedicati sunt - hac ratione polluuntur, hisque
sordidantur obscenitatibus! [...]
[I. QUAESTIONIS POSITIO: CUR POTIUS TERRENAM
FELICITATEM QUAM CAELESTEM MORTALES APPETANT]
»lllud igitur - ait Dominicus - primum a te quaero, omnium et
philosophantium et theologorum doctissime, quod me vestri ser
mones admonuerunt: quidnam causae est cur mortales homines in
his inferioribus felicitatem suam quaerant, in quibus procul dubio
nulla omnino est? Quod quidem non tantum in illis mirandum est,
qui nondum veritatis tempora attigerunt neque in his qui - post
veritatis agnitionem omniumque errorum excussionem - illam in
coelis quaerendam
D om in ico
oraculo sunt admoniti«.
Ad haec Paulus: »l laud ignoras, o Dominice, naturae nostrae in
firmitatem, quae (ut theologi volunt) ob primi parentis culpam, vel
(ut philosophanles asserunt) perversa consuetudine, misere depra
vata est, ita ut, his delibuta deliciis quas sedulo cernit quibusque se
oblectatur, ad superiora illa, quae corporeis intueri nequeant oculis,
aciem mentis attollere non audeant, et si quando ad illa sese con
templanda erexerint, in ipso conatu deliciunt, ita ut nihil omnino
consistere putent praeter ea quae in oculis habentur aut quae inusu
hominum veniunt«.
»Hoc tu vere, - inquit Dominicus - respondisti pro vulgo rudi et
qui nullam de divinis rebus sentiunt eruditionem. Vferum quid de
doctoribus censes, et praecipue de his qui vel in scholis aperte
profitentur vel in foro palam praedicant nullam in his corruptibilibus
esse hominis felicitatem, ceterum illam in caelis positam in aperta
divinae maiestatis contemplatione, neque - praeter hunc - alium esse
finem quoius gratia conditus sit? Cur itaque, qui huiusmodi et
praedicant et profitentur, maiorem operam dare cernimus quo se his
306