[OPINIO ALTERA: EX NATURAE VESTIGIIS FINIS SUPER-
NATURALIS HOMINIS SEU FELICITAS DIGNOSCI POTEST
(Opinionem teutur Dominicus Bragadenus)
A. - DIFFICULTATES CONTRA OPINIONEM PRAECEDENTEM]
Tum Dominicus: »Licet haec - eadem te docente, saepius
audiverim, dum illius nobis divini hominis explicares volumina, cuius
tu primus adeo reconditos ac penitus obstrusos sensus in Italia
palam, volentibus omnibus, facere es ausus, et qui prius ob nimiam
rerum sive altitudinem sive obscuritatem partim abhorrebatur, par-
tim neglectus iacebat, te auctore in lucem est restitutus omnibusque
carissimus redditus; placuit tamen et nunc ea abs te audivisse, quae
ex illius in hanc sententiam dictis maxime probares, quaeve ad idem
sentiendum maxime te compellerent. Nam et ipse, ut verum fatear,
eisdem fere adductus rationibus, diutius in eadem perstiti sententia.
Verum, posteaquam maiorum nostrorum qui philosophati sunt acta dic-
taque diligentius relegerim, nonnihil a priore illo sensu discessi. [...]
Et Dominicus: »Ego vero, Paule, nequaquam mihi tantum as
sumo ut vel solus omnia naturae recondita scrutari liquide possim,
vel quae mihi non pateant, nec aliis putem esse aperta. Enimvero, ego
tibi vel uni semper cessi, semperque cedendum iure existimavi.
Porro, si qua cognoverim quae tu nec suspicatus es, minime censeo
mirandum; neque id imbecillitati, sed gravissimis tuis laboribus -
quibus sedulo teneris praepeditus - tribuendum esse duco. Tot enim
et dialecticae et physicae et theologiae volumina auditoribus ex
plicare quotidie pergis, quod vix novem sophistae aliis in gymnasiis
Italiae efficere possunt. Quid mirum, si te unum haec cura egregia
diversis aliis intendere non sinit, veluti et me, qui nullo auditorum
strepitu nullaque percunctantium discipulorum importunitate pul
sor? Nam me otiosum et a turba remotum multus nonnumquam heb
domadarum numerus in una defixum meditatione totum penitus
possidet. A me igitur edoceri ne exspecta, sed potius animum - velim
- intendas ad ea quae sum commentatus: et si digna sint sapiente,
quaeso, animadverte!
Prius itaque naturali ordine ostendam beatitudinem nostram in
sola divinae substantiae contemplatione consistere; deinde ex his
illam deducam contemplationem, quae nos efficit beatos, nequa
314