hanc argumentationem optime teneas, eius te refutationis - quae
paulo inferius
subiecta
est5 - non meminissc«.
»Ego vero - inquit Dominicus - et argumentationis huius et quo
pacto a
Scoto
refellatur, aprime memini. Ceterum ullud me quoque
haud praeterit, eam refutationem infirmam omnino esse ac tenuem,
nec esse cui cedendum putarem. Id tu si dispicere quivisses ridere
desisteres, ac potius unde illa labatur postulares edoceri. Atque ut
haec vera cognoscas - agendum - suscipe paulisper ipsius
Scoti
par
tes, ac tu mihi pro eo hanc, quam appellas obsoletam, infringe ra
tionem».
»Maxime - inquit - certum equidem esse haud dubito, nulla
naturali ratione deceri posse ’id quod est’ primum esse nosti intel
lectus obiectum, praecipue autem secundum totum entis ambitum,
quo tam sensibilia amplectitur quam ea quae a nostro sensu
refugiunt. Neque adversum hanc sententiam est testimonium
Avicen-
nae
57 acceptandum, quippe is plerosque Mahometi errores physicis
rebus inserere conatus est, omniaque fere complevit volumina-cum
naturalibus - admixtis Mahometi dementiis58. Itaque
Scotus
ex ipsius
Aristotelis
sententia59 aliud verum ac proprium primumque animo
nostro statuit obiectum et quod mentem humanam recte aequare
potest, ipsam videlicet sensibilium rerum substantiam seu essen
tiam60 cuius latitudo quoniam ad divinam substantiam minime per
tingit, eam mens nostra per propriam speciem cernere nequit«.
Haec - inquit Dominicus - responsio fanatica penitus est, in
multisque deficiens, praecipue autem in eo quod putat
Avicennam
- confirmandorum potius suae perfidiae errorum quam rei veritatis
pandendae gratia - ens sive ’id quod est’ in amplissima sua potestate
statuisse menti nostrae obiectum. Enimvero, intelligere nequeo
quale incrementum erroribus suis inde quaesiverit, aut quid religioni
nostrae hinc poterit deperire, si obiectum mentis nostrae sit potius
’id quod est’ in universo acceptum, vel rei quae sentiri queat substan
tia. Non est ergo arbitrandum id eum confirmandi sui erroris causa
innuisse, sed magis ipsa eum id rerum natura docente. Cuius quidem
rei rationem ipse eodem in loco explicavit: ’Ens quippe prima - inquit
- impressione animo nostro imprimitur; neque enim manifestari
potest per ullam probationem quae quidem non fuerit circularis’61.
En quam pulchre naturali docet ratione ens esse primum nostri in
tellectus obiectum.
332