naturaliter assequi non possit, obiectum quoque naturaliter asse­
quendum non putare: diversa namque horum ratio est ac omnino
disparata. Obiecti siquidem ratio universalis et confusa est, partium
vero distincta multoque tenuior ac subtilior; complura deinde obiec­
to, in sua universitate sive - ut
Stoici
loquuntur - secundum antici­
pationem accepto78, conveniunt, quae tamen partibus eius secundum
eandem rationem minime concessa sunt. Nam et mathematicus79, quod
te meminisse arbitror, triangulo permisit habere primo et secundum
se tres angulos, duobus rectis aequales quod tamen nec scaleni nec
isosceli nec aliarum ipsius partium quoiquam secundum eundem
omnino modum est datum. Nonne praeterea cernis et animali a phi-
losophantibus 'sentire’ primo et secundum se tribui, quod tamen
eadem ratione nec homini nec leoni nec alteri animantium ulli credi
poruit? Atque, ut falso te suspicari cognoscas, ad haec mihi respondeas,
velim, an metaphysicae subiectum putas naturaliter attingendum?«.
»Maxime« - inquit.
Et Dominicus: »Existimas autem illud ens esse secundum quod
ens, uti et
Aristoteli80 etA lberto
81 placet, ceterisque compluribus82,
quorum nos rationes in ipso fere exordio earum quaestionum quas
de metaphysicis conscripsimus, exposuimus atque explicavimus. Ubi
etiam reor satis aperte monstrasse et primam Causam et ceteras in-
teligentias omnes ratione ipsius entis, secundum quod metaphysicae
obiectum est, esse comprehensas - quove pacto entis notio, in huius­
modi universitate considerari, confusa sit omnino ac indistincta, quia
secundum praedicationem universalissima atque per hoc menti nostrae
maxime manifesta, etiam absque ullo supernaturali adiumento. In­
dignum quippe valdeque ineptum duxerim hanc entis confusam ag­
nitionem nisi supercaelesti divinoque dari posse auxilio: nempe quae
mortalibus a Superis revelantur, distincta atque clara esse oportet!
Porro, quod de
Avicenna
commentabamini, nequeo (ita me
Deus amet!) satis demirari unde aut qua coniectura colligere potuisti
ipsum existimasse entis notionem - secundum quod nostrae mentis
obiectum est - nisi divina ope nos accipere non valere, cum aperte
contrarium prorsus asseruisse videatur. Namque idcirco ens esse
obiectum proprium mentis nostrae ait, quod eius cognitionem
aliunde accipere nequimus83. Cunctarum vero aliarum rerum notio­
nem iuxta ipsius entis rationem existimamus ac pensamus.
346
1...,14,15,16,17,18,19,20,21,22,23 25,26,27,28,29,30,31,32,33,34,...36