»Minime, - inquit Paulus - immo vero volenti te animo audiam
nostras partes defendentem; nam et
te.Scoti
nostri oppido studiosum
cognovi, cuius hic sententiam nescio unde veniens meditatus adeo in­
fringere est conatus«.
Tum Ioannes: »Satis, - inquit - Dominice, manifestis te naturae
indiciis declarasse iudicabo humanam felicitatem in divinae naturae
certa perfectaque cognitione consistere (quae non ex speculativis
scientiis in universo colligitur, verum ex propria divinae praesentiae
capitur specie), si itidem naturalibus deducas indiciis huiusmodi cog­
nitionis animum nostrum esse compotem. Ego namque non illam
tuam, quam modo dicebas, sed hanc potius fateor esse naturae
vocem: unumquemque videlicet beatum debere suae felicitatis sub-
iectam materiam perfectissima notione, quoad ipsum fieri potest,
cognoscere aut intelligere. Ceterum, mihi non videtur ullis naturae
ductibus ostendi posse mentem nostram certiorem assequi valere
divinae essentiae notitiam atque eam quae ex speculativis acquiritur
disciplinis. Quod si alicuius certioris perfectiorisque capaces nos esse
docueris, in tuam me sententiam pedibus iturum non dubita«.
Ad haec Dominicus: «Opportune, - inquit - Caesariensis, me ad­
monuisti. Sane et huius rei declarandae erat mihi animus, atque ad
hoc ipsum explicandum me parabam, Pauli intereceptus sermone.
Videre equidem mihi videor e mediis ipsius naturae visceribus non
unam sed multiplicem profecto decerpsisse rationem, quibus satis
probare spero plenam perfectamque ac propriam divinae essentiae
menti nostrae deberi cognitionem, ipsumque animum nostrum eius
maxime esse compotem sive capacem. Quarum primam - obsecro -
attendite diligentius!
[1. - Prima ratio]
Sane, iure naturae concessum esse videmus unicuique virtuti seu
potentiae, cuius subiecta materia quid commune est, vel propria vir­
tute vel alterius adminiculo, liberam habere potestatem tam in ipsam
subiectam materiam quam in omnia cetera quae ipsi subiecta sunt aut
in quibus ipsius ratio invenitur. Huius rei apertum indicium ex virtute
nostra visiva accipere possumus, quoius subiecta materia color est.
Etenim rem omnem coloratam cernere valemus atque non solum
qua ratione colorata est, verum etiam quia tali colore est colorata: et
328
1...,5,6,7,8,9,10,11,12,13,14 16,17,18,19,20,21,22,23,24,25,...36