est institutionem. Iure enim suo unaquaeque virtus atque potentia
singula persequi audet, quaecumque subiectae sibi materiae ratione
complectuntur, et potiora vehementius ardentiusque insectari.
Quod si qua virtus ea comprehendere conaretur quae extra rationem
obiecti sui posita sunt, conatus eius vani atque inutiles merito
censerentur«.
Atque hic parum subsistens quem nos omnes tacitos conspiceret
(ingens quippe nos tenebat admiratio et eloquentiae et ingenii eius
exactissimaeque perspicacitatis): »Satis iam - inquit - palam fecisse
videmur, certisque rationibus docuisse inter mentis nostrae subiec
tam materiam divinam substantiam esse comprehensam ac in ipsam
perfectissimam summamque obiecti nostri rationem collocatam,
mentem vero nostram nisi in ea parte ubi obiecti sui suprema ratio
sita est quiescere non posse. Nos quoque perfectionis huius capaces,
et rationibus adstruximus compluribus et ipsius
Augustini
confir
mavimus testimonio72.
[F. - ANIMADVERSIONES IOANNIS CAESARIENSIS CONTRA
DOMINICI OPINIONEM, HUIUSQUE RESPONSIONES]
Tum subridens Ioannes: »Satis nos - inquit - Dominice, verbis
beasti. Ceterum vellem hanc ipsam beatitudinem vel felicitatem re ipsa
experiri: quod utique factu mihi haud esset difficile si haec tua ratio
cinatio vera colligeret. Etenim, si Deum solis naturae oculis conspicere
(ut ais) possumus, cur - inquam - igitur ego illum modo non cerno cum
et maxime cupiam idque sedulo agam? Aut cur neminem unquam mor
talium accepimus qui Dei praesentiam ac maiestatem conspexerit (non
solum corporeis luminibus, sed ne ipsa quidem mentis acie), nisi cui se
ipse ultro obtulerit ut Paulo73aut alicui prophetae et illi quidem ad id
non naturae ope verum divina miseratione adiuti sunt.
Vide igitur quam haec tua collectio et rei quam sedulo experimur
et ipsi religioni nostrae adversatur. Desine itaque, obscero, tali com
mentari, quae impia profecto sunt religionemque nostram penitus
evertentia. Verum enim vero, si mortales solo naturae ductu cummum
se bonum assequi sperarent, quam ob rem divinum praeterea favorem
et adiumentum quaererent, non haberent. Hanc enim praecipue ob
causam tantos religionis metus assumimus, tantisque sacrificiis ac mu
neribus nostra delicta sedulo expirare nitimur, quo Deum nobis pro
340