NICOLAI EPISCOPI MODRUSIENSIS
Ad sanctissimum dominum Pium Papam I I
De mortaliumfelicitate
PROLOGUS
INCIPIT
Non te praeterit, beatissime pater, et
D om in ico
1 et aliorum
sanctorum'2
proditum esse oraculo mortalium felicitatem in aperta
claraque divinae maiestatis visione sitam, atque hunc finem - cuius
gratia et conditum est - humano generi esse praepositum. Qua de re
diu ac multum inter sapientes quaesitum est essente ulla in rerum
natura vestigia, unde mortales certam sui finis rationem coniicere
possent, an omnino intelligere nequivissent ad quidnam essent
procreati, nisi divinitus facti essent certiores. Multi quoque cen-
suerunt nihil tale penitus in natura consistere, quo homines ad­
moneri possent summum optimumque eorum bonum in caelis esse
quaerendum; in qua sententia ipse quoque iam diu permansi.
Ceterum, postquam et
Aristotelis
3 et aliorum
sapientum4 -
qui de
felicitate scripserunt - dicta sum diligentius perscrutatus, videre mihi
videor certa adinvenisse vestigia, quae quidem sapientissimus ille
rerum Opifex, humanae saluti undique consulere cupiens, in ipsam
impressit naturam; atque nisi oculos nostros statuissemus declinare
in terram, vultumque nostrum paulum ad superiora convertissemus,
reperire profesco valuissemus nos nequaquam terrenorum sed su­
percaelestium causa procreatos5, praecipue autem divini perfruendi
consortii eiusque conspectu sedulo oblectandi, atque id non am­
biguis naturae testimoniis convincere posse. Qod ut explicarem, in-
sudavi diligentius.
Etenim universi laboris mei, quo me cunctis diebus exercere
proposui, illud operae pretium statui, e peregrinis opibus - Deo
300
Iz: E. Banic-Pajnic, M. Girardi Karsulin, M. Josipovic,
Magnum miraculum - homo (Veliko cudo - covjek),
Zagreb: Hrvatska sveucilisna naklada, 1995.
1 2,3,4,5,6,7,8,9,10,11,...36