terrenis felicitatibus aut voluptatibus expleant, quam quo supe­
riorem illam - quam tanta efferunt commendatione - adipiscantur«?
Et Paulus: »Hos quoque - eadem infirmitatis excusat conditio,
quae adeo in eis vehemens est, ut usu rationis superari omnino ne­
queat. Tum autem fidei inconstantia! Neque enim ulla in rerum natura
adeo efficax ratio deprehendi potest, qua aperte ostendere valeremus
alium - praeter haec inferiora - finem homini esse propositum; neque
illi ea docent tamquam humano elaborata ingenio, ceterum tamquam
ea quae divina miseratione humano generi divinitus sunt revelata. Quoi
rei firmum qui praestant assensum, ab his sese inferioribus omnino ac
penitus subtrahunt, et ad illam immortalitatem consequendam cum
omni sollertia incumbunt, cunctis se exponendo periculis, nec ulla prae
illarum rerum amore dubitando subire discrimina. Neque aliam ob
causam existimes velim Dominici sanguinis testes (quos alieno vocabulo
'martyres’ nuncupamus) tantos cruciatus, tanta diversorum generum
tormenta adeo magno constatique animo pertulisse. Illi vero quibus
haec vel non probantur vel firmius non creduntur, haud mirum esse
debet si - horum corruptibilium inescatione quadam et nidore capti -
inde sese eripi negligant, cum nullam aliam voluptatem aut certiorem
aut praestantiorem esse autument«.
[II. OPINIO PRIOR: EX SOLIS NATURAE INDICIIS FINIS SU-
PERNATURALIS HOMINIS SEU FELICITAS DIGNOSCI NON
POTEST (Opinionem Paulus Pergulensis tuetur)]
»Ain vero, Paule, - inquit Dominicus - tu ne etiam ullam rationem
in rerum natura constare censes, qua mortales - etiam divino oraculo
non admoniti - finem suum in caelis esse constitutum deprehendere
valeant?«.
«Nullam - inquit Paulus - profecto: nam si qua eiusmodi esset,
illa quidem iampridem a tot perspicacissimis ingeniis, qui iam ab ex­
ordio mundi innumeri ferme fluxerunt, adinventa fuisset, nobisque
- veluti et cetera eorum praeclara monumenta - memoriae prodita.
Verum illa nec comperta est, nec etiam ut ille tuus acerrimus doctor
Scotus
docet (quem solum et laudare et admirari soles) - humano
potest adinveniri ingenio11, neque te praeterit acutissima hac de re
eius disputatio, quam in ipso theologicarum quaestionum constitu­
it initio, quantisque perspicacissimis subtilissimisque argumen­
308
1,2,3,4 6,7,8,9,10,11,12,13,14,15,...36